Full text: Volume (2)

LEZIONE 
576 
confessionem plutimorum fide dignorum. Et quod Io¬ 
annes Hereticus condemnatus, quem per violentiam de 
carcere Communis extraxerunt, receptatus est ibidem, si¬ 
cut plurimi attestantur, quod idem Baro & Pax coram 
nobis confessi sunt: & quidem ipse Baro adoravit He- 
reticos, sicut attestantur plures, qui ab heresi ad Ca- 
tholicam sunt reversi: & quod duxerunt Torsellum He¬ 
reticum, & etiam Episcopum Hereticorum, ad alium 
Consolandum; & quod Beliottam matrem suam Conso¬ 
latam, Hereticam, sicut iidem confessi sunt, in domo 
propria tenuerunt contra excommunicationem nostram; 
quia per nos pluries est denuntiatum in populo, & fa¬ 
cta excommunicatio, quod omnes, qui scirent Hereticos. 
deberent cos denuntiare. Et lecta sunt Capitula per 
Dominum Papam Gregorium felicis memorie contra He¬ 
reticos edita, quod ipsi facere cont emserunt, occultan- 
tes matrem & Hereticos, ne ad manus Ecclesie perve- 
nirent. Quapropter vocatis eis, & receptis super pre- 
dictis iuramento, & cautionibus idoneis, quod de pre- 
dictis dicerent veritatem, & super predictis in omnibus 
Ecclesie obedirent mandatis, sub pena mille librarum 
se quilibet obligavit; & tandem invenimus eos periu- 
ros, contumaces & addentes mala malis, & scelera sce- 
leribus cumulantes, dum armata manu, implorato auxilio 
Potestatis Florentie fautoris Hereticorum, vocatis exban- 
nitis, pulsata campana Communis, extenso vexillo, e¬ 
quis phaleratis cum balistis, sagittis, & arcubus, nobis 
se publice opposuerunt pugnando contra nos, & Socie¬ 
tatem Fidei, quam Dominus Papa suo privilegio con- 
firmavit, & sub protectione Romane Ecclesie recepit; 
& violaverunt Cemeterium Maioris Ecclesie vulnerando, 
& occidendo Fideles, intrando Ecclesiam cum armis, fu- 
gando, spoliando, & vulnerando, eos, qui vocati a no- 
bis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer