Full text: Grassi, Paride: De ingressu summi Pont. Leonis X Florentiam descriptio Paridis De Grassis civis Bononiensis Pisauriensis Episcopi

44 
victualium abundantissima affluentia erat, & ibi 
mansi, usque quo intellexi Pontificem (1) delibe- 
ratum esse inde discedere, & sic die Lunae XI. 
Februarii recessi ex Bononia, & veni Florentiam 
ad Papam, qui me licentiavit, ut ad Urbem 
Romanam venirem simul cum Corpore Christi 
per viam rectam, & licet male consultus fuerit 
Papa praemittere Sacramentum per tot dies ante 
Pontificem, quia ipse per aliam viam non rectam 
intendebat ad Urbem redire, inde ad XII. dies 
& sic ire sine Sacramento, quid Pontifex nun- 
quam deberet facere, tamen nihil ego replicavi 
ad haec, ne forsan Papa mandaret ipsum Sacra¬ 
mentum, & me simul cum eo expectare, quod 
mihi non placebat stare in ea miserrima (2) Civita 
te, 
(1) Absente Grassio Leo in Metropolitana Ecclesia 
sexta die Febr., quae Cinerum erat, cum tota Curia 
solemnis Missae celebrationi praefuit, ac Cinere de 
more circumstantes aspersit. Sacris peractis Floren¬ 
tinae Reip. Magistratus, qui celebritati adfuerant, 
ad SS. Pontificis pedes provoluti, ut B. Antoninum 
Archiep. Flor. Sanctorum in Albo adscriberet, sup¬ 
plicarunt. Annuit illico pius Pontifex, ac eius rei 
curam lacobo Simonetae Rotae Auditori commisit. 
(2) Non sic de Civitate Flor. eiusque Civibus sentiebat 
Petrus Delphinus Camaldulensium summus Praefe¬ 
ctus, in Epistola, quam in publicam lucem edi ad¬ 
huc in communibus votis est, ad Vincentium Quiri¬ 
num Venetum, qui Florentiam profectus, se istius 
Civitatis elegantia, morumque comitate mirifice ca¬ 
ptum fuisse Petro scripserat . Respondit Petrus. 
„ Placituram tibi Florentiam numquam dubitavi. Est 
enim eiusmodi, si aedes sacras, si profanas, si Xe¬ 
nodochia, & alias structuras miro artificio exaedifi¬ 
catas consideres, quae ob sui venustatem, & elegan- 
tiam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer