34
petiit, an aliquam partem, sive iurisditionem,
sive curam dictae Mitrae dedisset Papa Opera¬
riis,
clesiae tam in dicta Ecclesia S. Laurentii, quam ex¬
tra eam in Processionibus, & funeralibus, ac aliis
actibus publicis respective deferre, & Cantores eius-
dem Ecclesiae S. Laurentii tunc & pro tempore exi¬
stentes baculis similiter ad instar Cantorum maioris
Ecclesiae in ipsa Ecclesia S. Laurentii; & illius Par¬
rochia uti. Quodque Prior pro tempore existens dicta
Ecclesia S. Laurentii personis eiusdem Ecclesiae dum¬
taxat quatuor minores Ordines cum solemnitatibus
ad id requisitis conferre, & eamdem Ecclesiam S. Lau-
rentii sanguinis, vel seminis effusione pollutam aqua
tamen ab aliquo Antistite recepta reconciliare, nec
non vasa, in quibus Eucharistia Domini conservatur; &
alia vasa, ac vestes Sacerdotales, aliaque vestimenta
Ecclesiastica quaecumque benedicere libere, & licite
valeret, concessimus, prout in aliis nostris desuper
confectis Litteris plenius continetur. Nunc autem nos
eamdem Ecclesiam amplius decorare volentes motu,
scientia, & potestate similibus easdem Litteras, ac
omnia, & singula in eis contenta ad hoc ut Prior
EcclesiaeS. Laurentii huiusmodi, etiam si Archiepi¬
scopus Florentinus in Civitate Florentina tunc resi¬
deat, de eius tamen licentia in praedictis, nec non
Omnium SS. & Commemoratione Defunctorum fe¬
stivitatibus, & diebus Mitra, Annulo, Baculo, & aliis
Pontificalibus Insigniis huiusmodi in dicta Ecclesia
S. Laurentii uti, & in Pontificalibus celebrare, nec
non dictam Benedictionem solemnem etiam si ibidem
aliquis (qui tamen Archiepiscopus Florentinus non
existat) Antistes praesens fuerit eius consensu irre¬
quisito elargiri; quodque quatuor minores Ordines
huiusmodi omnibus personis dictae Ecclesiae, etiam si
Scholares tantum fuerint in ipsa Ecclesia, & Schola
conferre, & insuper quod aquam pro reconciliatione
praedicta per seipsum, nullo Autistite requisito, be
ne¬