VIII
Hoffman in Opere, quod inscribitur: Nova
Scriptorum, ac monumentorum &c. collectio
Tom. I. pag. 370. opus rarissimum, appellat,
multorumque votis hactenus expetitum, breviter -
pertingam. Diarii huius Auctorem esse
Paridem de Grassis, qui inter eos, qui de Romana -
Curia scripto aliquid tradiderunt, iure
nactus est, a nemine inficiatur. Is Bononiae
ex Patre Balthassarre de Grassis, & ex Matre -
Orsina de Bucchis ortum habuit. A puerilibus -
annis in Divi Petronii Ecclesia anno
MCCCCLXXV. Canonicatum obtinuit, quem
anno MCCCCLXXXIV. ut ad alium in eiusdem -
Civitatis Maiori Ecclesta promoveretur,
abdicavit. Romam profectus, a Sum. Pontif.
Iulio II. VII. Kal. Iunii MDIV. Caeremoniarum -
Magister, ut ipsemet testatur, fuit declaratus. -
Studium, diligentia, & alacritas,
qua Caeremoniarum Antistitis officio defunctus
est; tanta fuit, ut a Leone X. anno MDXIII.
die IV. Aprilis renunciari Episcopus Pisauriensis -
promeruerit referente Ughellio T. II. Italiae
Sacrae pag. 863. qui addit eum inauguratum
fuis¬