55
Bessarionis Cardinalis ex leg. Senatus iußu
Procuratorum Diui Marci: cura Philippi
Trono, Antonij Capello, Andrea Leono, Victoris
Grimano, loannis à lege, loannis à lege Eqe
Bibliotheca instructa, &) erecta. M. Ant.
Triuisano Principe ab Vrbe condita M. C. XXXIII.
Hinc patet aspectus in Aulam ornatissimam, qui termi¬
natur ad frontem inscriptam titulis librorum Sacrae Theolo¬
giae, & Patrum, qui suis inclusi loculis, ab illo capite ad dex¬
tram in ordines ibi positi, continenti serie, sed ligneis distincti
columellis currunt, nomine facultatum, ad quas pertinent
scripto. Eorum magna vis est: non tam nouitate, aut orna
tu, quàm antiquitate, situque venerabilis. Non desunt tamen
noua lumina authorum nostrae, ac superioris aetatis. Ibi sacra
profanis congruunt; nec vetat Religio differentiam doctri¬
narum, quae cum à Deo sint, & mentem illustrent, non sunt à
sacris alienae. Quaecumque, & vbicumque est veritas, ab illo¬
rum veritatis fonte originem ducit. A porta via quaedam me¬
dia inter pluteos à dextra, laeuaque extantes patet ea liberè di¬
scurrit, cum alligati hinc inde suis repositorijs libri continean
tur, catenis pendentibus: quae sonitu moneant liberos homi¬
nes, si in litteris velint proficere, fore debere librorum man¬
cipia. Illa est seruitus homine ingenuo digna. Plutei om¬
nes, si numerentur, octo supra triginta efficiunt numerum
librorum verò argumenta suis inscripta tabellis in singulis
scamnis appenduntur. Graeca sunt maximam partem mo¬
numenta, omnia manuscripta, vt antiquitatem, & temporis,
& doctrinae probent. Sunt qui mirentur Catenas illas ferreas
esse, non aureas, imò & quidam illiterati horrent aeruginem.
Ignari aurum litteris, & litterarijs minimè adhaerere, ac ne¬
minem insigniter doctum auream aetatem degere, ac felicem,
sed ferream; & infelicem. Aurei Homines in ferrea incidunt
tempora; ferrei contra in aurea. Mutorum, & mortuorum
domus