Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

49 
constantes. Illic scuta, peltae, clypei, parmae, cetrae, loricae 
pectoralia, cassides, galeae, & apertae, & clausae, partim inor¬ 
natae, partim suis cristis insignes. Ibi ad feriendum hostem 
comminus enses, machaerae, clauae, acinaces, pugiones, ha¬ 
stae: Eminus pila, tela, tragulae, sagittae, arcus, & pharetrae 
vnde emittantur, vbi recondantur. Alibi scloppi maiores, & 
minores, aeneae fistulae, & ferrei tubuli, igniarij ventres ad 
concipiendas mortes & euomendas? Miscentur his inusitatae 
quaedam armorum formae, partim iucundae aspectu, partim 
horribiles; vtraeque admirabiles. Ea copia est, vt multa ho¬ 
minum millia momento illis armari instruique, si bellum re¬ 
pentè ingruat, possint. Haec verò omnia lucent, ac splendent 
sine aerugine, sine rubigine, opera tergentium, & polientium: 
quibus ad id est stipendium de publico assignatum. Ad haec 
specula comuntur Veneti adolescentes, qui ducuntur amo¬ 
re militiae, & proci gloriae, & amasij mortis fiunt. Solent quip¬ 
pè feretra lectis, sepulchra thalamis anteponere. Illud esto pro 
Coronide Palatij. Nullum fortassè Aedificium legeris in hi¬ 
storijs, saepius obnoxium fuisse, & arsisse incendijs. Arsit enim 
ter: siue quod ignis splendore Palatij prouocatus eò ascendere 
optauit, vbi centrum suum esse putauit; siue quòd Phoenicis 
more debuit renouari, ac idcirco in cineres erat redigendum; 
cum aliter Phoenix esse non posset; siue qnòd inuidit ignis 
Aquae tam pulchrum opus, ac ex liuore elementi aduersi 
gloriam eius tentauit concremato monimento extinguere. 
Siue quòd Alosin Neronianam imitari voluit in ea vrbe, quae 
cum Troiae filia esset, incendia experiri debuerat. At extra Ne 
ronis cantum, qui canens crudelitati litabat, ignes fuerunt, Ve 
netis Principibus infusis aquis flammam, ceu impenderent 
lacrymas, restinguentibus. Certę ille ignis in Superos nitens 
dignum superis illud esse Palatium significauit, cum illud se 
cum sursum ferebat, & Coelo inferebat 
G 
EPI
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer