Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

48. 
EPIGRAMMA. 
Ampla vides Hospes sancti Palatia Marci 
Hic vbi multiplici sudat in arte labor 
Scala gradus nitidis supra scandentibus offert 
Infistit geminus culmina tersa gigas. 
Innumeras intus scala aurea ducit ad aedes 
Finditur in varias copia multa vias. 
Excipiunt secto turbam de marmore portae 
Aularum populi permeat vnda sinus 
Quaeque suum retinet posita statione Tribunal, 
Vnde Patres populis dicere iura solent 
Curia in his residet, sidit quòd regia tectis, 
Dux, &) ius vna viuit vtrumque Domo. 
Astraeam referunt repetentem ex ęthere terras, 
Ad V enetos puram se retulisse lares. 
Hanc nupsisse Duci Veneto, quod criminis osor 
lustitiae cultor, luris amator erat. 
Ac veluti Vonetum Respublica nacta cubile 
Extitit Imperij nomine nupta mari. 
Sic Princeps Venetus sponsa fruiturus ab astris 
Astraeam sponsam nomine luris habet. 
ARMORVMSEDES. 
Actenus de his, quae ad togata munia spectant aedibus, 
scripsimus; eas claudamus, & sigillemus armis, quae le 
ges tuentur, à quibus decorentur. Propè Aulam Decemuiro 
rum ingens Porta Cedrina visitur è lignis Libani montis 
constructa. Intus armorum est repositorium in quatuor au¬ 
las destributum. Omnes plenas omnis generis armaturae, or 
dine, ac dispositione mirabili. Hic ad munimen corporum in¬ 
tegri armatus è galeis, thoracibus, femoralibus, ocreisque 
con¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer