Satellites, ac turbam negotiosorum hominum reperias. Alibi
Legalis, alibi Commutatiuae, alibi Distributiuae, alibi Puniti¬
uae iustitiae munia peraguntur; & ipsae diuisiones Tribuna¬
lium, & Jurisdictionum pro ratione ministeriorums iustae
sunt. Hic aliae causae silentio, & suffragijs, aliae palàm, &
voce aguntur, & collato posteà capite a ludicibus post con¬
sultationem sententijs terminantur. Itaque & intra hoc Pala
tium Forum est. Hic dicitur; hic declamatur pro rostris: nec
ille strepitus, ardorque Iudiciorum turbat alia Tribunalia; in
tanta concursantis Populi turba, numquàm tumultus existit.
Si similitudinem, ac varietatem negotiorum expendas, mare
vicinum in Palatium commigrasse dixeris. Si tranquillita
tem in considerando expendas, Palatium nauem secundo
nauigantem vento, adhibito clauo prudentiae, quae propria
virtus est Venetae Reipublicae, affirmaris. Tribunalium, & Iu¬
diciorum differentiae ad Magistratuum descriptionem perti¬
nent. Eò reseruamus. Superest alia Palatij Pars: quae Ducis
siue Principis aedes continet. Et hoc est obseruatione dignum,
habitare principem in domo iuris, & iustitiam Venetijs Prin¬
cipis contubernalem esse. Ingredientibus ad laeuam sita, quòd
dexteram Iuri, & Primas Princeps dat, secundas sibi sumit.
Tantum apud Patres iustitiae defertur. Aedes illae sunt magni¬
ficentissimae: Ibi Aulae amplae; habitacula idonea, cubicula
apta, camerae opportunae, caenacula libera, triclinia capacia,
ambulacra recta, xysti apertae, totum aedificium ad commo¬
ditatem, & ornatum compositum. Pauimenta tectorio rubro
incrustato nobilia. Tecta auro, & argento in mille figuras exa¬
mussim ducto, interpositis picturis venustissimis, ornata. Ma¬
iestas cum venustate certat. Vastitas cum decore. Iuuant orna¬
menta, & aulaea, tapetaque Principum, qui dum viuunt, & co¬
lunt Palatium, aedes sua supellectili vestiunt, ac exornant. Itaque
natiua magnificentia ornatu, arte inducto, augetur, & amplifi¬
catur. Constat nobilissimum illud Corpus esse, quod tot Ducum,
& Principum sibi subinde succedentium mentibus animatur:
EPI