40
minimè à Luna, cui maximè opponuntur Venetiae, sed à
Sole lustitiae, & prudentiae? Nulli tamen errant in eo labyrin¬
tho, in quo ius viget, ac errata corrigit, nec opus est alio filo,
quàm rationis. Minoes hic reperies, idest integros iudices.
Minotaurum iniuriae nullum, nec enim ei per Leonem sancti
Marci habitare intus licet. Astraea hic domicilium ponit
(Non Ariadna illa) è terris quondam exul, postea Venetijs
reddita, vt vigeret, ac imperaret. Scala vna principalis à Foro
sursum ascensuros ducit, ampla ornata, marmorea, molles
praebet per duros gradus in altum ascensus. Duo simulacra
giganteae molis ascendentes terrent, ne inuisantur. Significan¬
tes nihil in eo Palatio exiguum esse. Spirant in marmore quid
dam augustum, & maiestate plenum: fortè à loci afflatu:
cui vis arcana iustitiae inest. Aiunt vna Martem, altera Ne¬
ptunum exprimi; quòd terra, marique bellare sciat Respubli
ca, & vtrobique imperium exerceat: firmum, & solo, & salo.
Caue putes eos Gigantes Cyclopes esse: longè hinc exulant
monoculi, vbi lustitia sedet, quae tota est oculata. Illos in Offi¬
cina vulcani ad Armamentarium quęrito. Duae vicinę effigies
breuiores extant: Adami, & Euae elegantissimae; ceu illi duò
primi Parentes, nouum hic mundum condere velint: & qui¬
dem Veneti mundum in aquis nouum posuerunt, ac quòd
id mundi genus excogitarunt, primos eius parentes iure dixe¬
ris. In ad uerso scalae pariete splendet lapis auro incrustatus, ac
litteratus rubra nota exprimente aduentum Henrici III. Gal¬
lorum Regis è Polonia redeuntis Venetias, quem sibi honori
duxit Respublica compluribus id monumentis testata. Vtrius¬
que certè grata & insignis fuit in alterutrum liberalitas. Prope
est ad laeuam sacellum sancti Nicolai, quem quòd fuit pudi¬
citiae vindex, mirè Respublica colit. Ad medium ambulacri
scala, quae aurea dicitur, duas columnas obijcit, & arte, &
pretio mirabiles, duabus statuis impositis, spectabiles, Hercu¬
lis altera, altera Atlantis; ille hydram conficit, hic cęlum susti¬
net, vtroque designatur Respublica, sublata iniuria, restituto
Cœlo.