Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

49 
illos orbiculos, tamquam per oculos, in Forum se infundunt 
eius aspectu fruiturae. Longa serie ab lateribus porriguntur 
libero proſpectu, non intercisa; ſed perpetua. Domum 
vnam dixerit, qui viderit commissuram. In tanta ampli¬ 
tudine simmetria partium constat. Altitudo longitudini 
respondet, pulchritudini venustas inest. Contignationes 
plures distinguunt ordines fenestrarum, quorum vltimus 
in orbes apertos ad lucem, circulis marmoreis exceptos 
erumpit, & oculeam fabricam exhibet. Tecta imbricata in 
suggrundas labrosas desinunt, interpositis per interualla ca 
nalibus ad reddendas pluuias aptas, quae in solum deciden 
tes, & suis receptae canalibus per ocultos meatus ad subterra 
nea cisternarum receptacula deferuntur. Nec erubescunt 
quae in Coelo fuerant intra Vrbis Venetae viscera habitare. 
Columnae cum suis Basibus marmoreis sunt moles mon 
tium; sed miro artis lenocinio expolitae. Viae subtus arcuatos 
fornices patescunt oculis, ac pedibus incèdentium, & soles ar 
cent, & pluuias. Ad S.Marci ducunt. Ibi decorae, & opulen¬ 
tae Tabernae varias, ac pretiosas merces exponunt. Superiora 
ad latus Turris habitantur à viris Principibus, qui rem cu¬ 
rant publicam. In summo itaque Honos domicilium habet 
in imo vtilitas diuersorium. Area festiua patet ambulantibus 
numquam feralibus contaminata tragaedijs, numquam ago¬ 
nalibus efferata pugnis; sed pompis solemnibus, nundinis 
publicis, ludis innocentibus destinata. Funditur tractu ae¬ 
quabili ad portas usque Templi, nisi quòd in tres malos in 
gentes, & vastam Turrim, eique contiguum habitaculum 
incurrens haeret, & partem sui amittit, quasi reuerentia Tem¬ 
pli exterrita. Stant tres illae ligneae in medio ante vestibulum 
moles ingentis altitudinis erectae, nixae marmoreis basibus 
ferreis fulcris ceu Fori speculae. Cęterùm lapides parietum mi¬ 
ra sculpti elegantia rapiunt oculos, & tenent, dum mille 
ijs formas arte inductas obijçiunt. Distinguunt ordines labra 
saxorum prominentium foras, proiectu audaci per latera 
quam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer