Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

13 
Id obseruandum Insulas illas hinc inde circumiectas 
praeter interiorem comitatem, & custodiam, exteriùs Vene¬ 
tias contendentibus, tum à terra, tum à mari occurrere, eos¬ 
que si innocui sint, officiosè excipere, & hospitium praepara 
re; si infensi, hostiliter repellere, obices, & propugnacu¬ 
la opponere. Nec tu muros, moles ve saxeas in Vrbe deside- 
res: ipsa humiliora circà eam vada certiora munimenta sunt, 
quae classes aduersas terrent, & arcent metu naufragij. Ita 
molle Coenum, & leuis Alga omni sunt scopulo, saxoque 
fortiora. Nec oportet Lacedaemonum more obiectare cor¬ 
pora inuadentibus, vbi non est locus irruptionis: seruantur 
ea integra ad impressiones in externos hostes, ad euasiones 
in alienos muros. Nec tamen non abundat Vrbs portubus. 
Duos nacta praecipuos, vnum ad Littus, ad Malamochum 
alterum. Hic patiens onerariarum, & rostratarum, illè trire¬ 
mium, & liburnicarum. Eò fit Vrbs portuosa: Innocuum 
& Priscosum mare iacet intus, & tacet. Rumorum, & stre 
pitus expers, quòd Ciuitas silentio deuouit sese. Proptereà ex 
fluuijs, qui in Adriaticum mare influunt, Padum longius 
reijcit, quòd maiore auctus aquarum mole insultat pelago 
nec illi vitreum tributum, sed liquidum bellum affert. Me¬ 
doacum admittit, quia mediocris aluei fluuius modum 
aquarum seruat, ac modestè in lacus influit: humidam pro¬ 
fessus clientelam, tanta cum fide, vt Dolum post terga re 
linguat, Mira propè vigilante, ne fallat, decipiatque tran- 
seuntes. Nusquam hospitalius inuenies mare. Lentum, & 
molle, vitreos sinus explicat, & in crystallinum gremium 
accipit venientes. Materni Ciuitatis amoris conscium, quae 
expansa purpura, omnes, vndècumque veniant, externos in 
uitat, & si quis, aut haesitat, aut moratur, caerula protenta 
manu: Veni etiam dicit : Vnde Venetiae appellatae numero 
multitudinem innuente, vt cùm sit vna Vrbs multiplex 
Ciuitas esse possit. Certè illa, ex quo est condita, com¬ 
mune Asylum extitit, non quale Romulus acer Romae 
posuit
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer