Full text: Macedo, Augustino: Pictura Venetae Urbis, jusque partium in tabulis latinis, coloribus oratoriis expressa, et pigmentis poeticis colorata

121 
ALEXIVS. 
Raecum Imperatorem calamitas domestica 
Venetias 
compulit, vbi benignè, magnificèque receptus, mi 
ratus est Vrbis amplitudinem, & Senatus munificentiam. 
Anno M. CC. I. 
FEDERICVS II. 
Vnc etiam Venetias venisse tradunt Annales, Duce 
Petro Ziani: ibique versatum tamdiù, donec prospectu 
se vrbis ſatiauit. Constat ex priuilegio concesso Tiepolo, ei 
qui paulò post Dux fuit. Annum dicunt MCCXXXII. 
Sed is esse non potuit, cùm eo anno non Ziani, sed Tiepolus 
Dux fuerit. Repono M. CC. XXII. 
CAROLVS IV. 
Oma in Germaniam cum Vxore rediens Venetias vi¬ 
sere voluit, coque pulcherrimo, vti dixit, spectaculo 
frui, ex quo ibi in admirationem versus saepè confirmauit: 
se anteà minus quàm par erat de illius Vrbis amplitudine, ac 
opulentia existimasse, quae omnem expectationem visa 
superaret. 
ROBERTVS. 
T hic studio spectandi diuertit in Vrbem, quę vti honori 
Eid suo vertit, ita & Imperatori, tamquam ab eo ornare¬ 
tur, gratiam retulit, omnia quaecumque potuit ornamen¬ 
ta conferendo. Ita mutuo se vterque amore excepit, & 
alter alteri obstrictum se professus, officio certauit. 
IOAN.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer