113
Solus Portitor grauem
grauat . Leui pretio stat vectura.
dexteram sentit, cùm singulorum accipit numos. Sed ea
grauitas grata est caeteris. Summa fides est Cymbarum acci¬
pientium, & dimittentium suos. Numeratò accipit, nume¬
ratò reddit. Si quis Patauio Venetias nauigans ad Fusinae
portum perueniens excensionem facere velit, permissum:
Si quis. negotij, vel animi causa transferri in leuiores Cym¬
bas, ac velociores malit, & citiùs vrbem appellere, licet. Nec
desunt Gondolae, quae deducant. Qui nolint excedere, eos
Cymba retinet, & vehit; donec ad Rialtum exponat. Is est
terminus constitutus. Amnis retrò ad ostium Fusinae sistit
vbi lacus incipit, cui committitur, & quo cum amissa dul
cedine confunditur; eo impendio emit quietem optatam.
Post longas ambages, & prolixum cursum Venetijs absti¬
net, ne videatur vectigal aquarum soluere, quae nobiles
sunt, & secum partem Ciuium Venetorum vehunt; ra¬
duntque villas, & Palatia, quorum ramenta colligunt, colle¬
ctisque ditantur. Ita Dominae, ac immunes tributi sunt:
proptereà vitant viciniam Vrbis, ne ab ea maris sponsa ad
soluendum sibi vectigal cogantur. Non idcircò tamen Prin¬
cipem Vrbem amnis non veneratur, imò ea distantia ad vene
rationem pertinet, quoniam maior est è longinquo reuerentia
Et quid aliud est cursum infringere, & impetum profluen¬
tis compescere, ac immergi lacubus, quàm se deprimere
& subijcere Vrbi imperanti? Hic est Medoacus, & natali¬
bus in iugis Tridentinis clarus, & auctu diuersorum am¬
nium nobilis, & transitu per celeberrima oppida illustris, &
fluxu per medium Patauium foelix, & tandem appulsu ad
Venetos lacus beatus; exitu haud dubiè, quam ortu
memorabilior.
EPI-