112
tatem, ambiguum quippè redderent pulchritudinis, & fre¬
quentiae principatum. Aduersae se spectant, & mutua admi¬
ratione aliae alias suspiciunt. Adiuuat contentionem fluuius
speculo crystallini vadi obiecto, in quo & se se, & alias
intuentur. Interstinguuntur, pagis, & castellis frequentibus
quorum inter se est facilis, & perpetuus commeatus. Emi¬
nent certis in locis Templa nitida, ampla, ornata suis turri¬
bus, ad aera campana sustinenda accommodatis. Sono Cym¬
balorum Cymbae excipiuntur, quem in plausum vectorum
oppidani vertunt. Interdum occurrunt nauigantibus ana¬
tum, & anserum turbae natabiles, an volatiles? Alludunt, &
arrident grato garritu praetereuntibus, & alis, & pedibus
expansis imitantur remigia, & lyntres repraesentant. In ijs
ripis, & culta vrbanitas intra Palatia, & rustica simplicitas
intra casas habitat. Duo sunt ordinaria Diuersoria. Dolus
& Mira, sed innocentia in Dolo, & facilia in Mira: vtro¬
bique magnifica. Nihil in Dolo dolendum, omnia in Mira
miranda. Editur, bibiturque hilariter; sermones sciti cum
sapore dapum conueniunt. Ita reficiuntur cibo vires, & au¬
res confabulatione recreantur. Sunt qui malunt in Cymba
edere ex antè paratis, vel ex fortuitis, ac in transitu emptis.
Ea diuersorium praestat. Vnam fermè horam prandetur.
Reditur ad Cymbam. Reliquum viae conficitur. Vnius no¬
ctis, dieiue nauigatio est. Qui nocte soluit, manè appellit;
qui manè, vesperè peruenit. Noctes breues partes crepuscu¬
lorum sunt; longas confabulatio consumit; nemini taedio
sunt longae, nemini breues incommodo. Somni copia vo¬
lenti suppetit. Furari qui vult aures sermonibus, oculos som¬
no reddit: Vocatus hic, & interdum improuisus venit. Eò
gratior, quòd non arcessitus. Iucundissima illa est nauiga¬
tio, intra ripas, citra nauseam, extra scopulos: nullo tempesta¬
tis metu, nulla ſuſpicione naufragij, nullo Pyratarum timo¬
re. Ambulationem aqueam dixeris,
Tam tutò nauigatur,
ac si terra iter fieret. Nec naulum quemquam vectorem
grauat.