108
Interdum tamen in idem oppidum confluunt, prandendi
causa, cum fortè simul, & ascendentes, & descendentes in
locos destinatos prandio appellunt. Ibi & capita conferunt
& si quid noui afferant, referunt, lam verò Cymbae trium¬
phali more feruntur, Equis per terram trahentibus baiulis
funibus ad malum alligatis, & ad equorum ilia nexis. Igitur
& nauigatio ea est, & ambulatio. Id nouum: confici terra
nauigationem: nam equorum pedibus, non remorum pulsibus,
fluuiale iter conficitur. It lynter triumphans actus ab equis
currentibus, & sudantibus. Alieno passu propriùm iter fit
Equi, non suo incessu gradiuntur. Remigant suis pedibus in
terra, & in fluuio impulsus sentitur. Clauus agit equos, von
figit. Hi sua per vestigia vident Cymbas incedere. smpri¬
muntur haec Ripis, & in fluuio motus existit. An halitus
Equorum venti instar est ad agendos lyntres? sed non velis
ille flatus excipitur. Cum sudore madent Equi madidae
ineuntur viae. Funis ductorius aere suspensus aerium iter
conficit. Nobilior incedendi modus aere nauigari. Per tri¬
plex elementum vadunt ad Medoacum Cymbae. Per aquam
per terram, per aerem. Irent quoque per ignem, nisi ignis
inuius foret. Per arcus interdum transitur ad speciem trium¬
phi; & quidem ibi fluuius exultat, & intumescit elatus gloria
triumphali, & turgidis vndis quatit arcuum bases, ceu insul¬
tet ponti obiecto, nec cedenti, Stridor allisarum aquarum fre¬
mitum indignantis pontem significat; spumat aliquando ex
ferocia duritiam saxeam recusans, nec saxis parcit, quae morsu
vitreo rodit, & atterit dente infixo ad rabiem prodendam.
Habet etiam sua fluuius hospitia honoraria, vbi paulùm à lon¬
go cursu quiescat. Ac vti vectoribus sua sunt destinata ad cu¬
randum Corpus loca, ita Cymbis sua diuersoria ad quiescen¬
dum assignata. In his etiam amnis recreatur, & reficitur. Por¬
tae dicuntur certa quaedam aquarum receptacula, quae clausa
foribus oppilatis, se se comodis in locis obijciunt, & fluentem
humilius amnem excipiunt, ac officiese detinent cum one¬
rarijs