299
hic improbum; nisi labor. In Veneto mari, nec remorae
nec torpedines inueniuntur. Cessatur nunquam, & consuli¬
tur posteritati. Iam verò quantus est apparatus triremium;
ornatiores sunt palatijs; nempe Veneti habitant in mari, &
cum de triremi fabricanda cogitant, de palatio aedificando
agitant. Armamentarium est etiam rerum pretiosarum
promptuarium. Ibi naues sponsae maris futurae comuntur
& ornantur. Ibi sunt aquae speculares. Nec foras prodeunt;
nisi cum pompa, & fastu. Seruatur ibi nauis illa triumpha¬
lis, quam Bucintorum, idest, buccarum centum ad famàm
siuę buccinatorem ad gloriam dicunt. Sanè illud est propugna¬
culum, & palatium mobile ad maiestatem, & imperium fa¬
ctum; quod ex illo Armamentario, tanquam ex domicilio
prodit mare sibi desponsurum, summi Ducis, & virorum
Principuin, titulis, & stemmatis gloriosè onustum: idem
peractis sponsalibus ad armamentarium, tanquam Thala
mum redit: Cùm inde naues perfectae, & instructae exeunt,
& in mare prodeunt, insulas mobiles dixeris, siue volucres
volantes remigio lignearum alarum, & pennis velorum ex
pansorum. Patria est in Armamentario, & nidus. In eodem
item asylum reperiunt; nam cum è nauigatione fessae, aut
quassae, aut è praelio lacerae, ac dissipatae veniunt, hic reci¬
piuntur, & fouentur: hic reficiuntur, & instaurantur. Hic
portum habent, quae naufragae; hic lectum, quae infirmae ob
quassationem, & consumptae ob vetustatem nauigare non
possunt: hic demum honestum nanciscuntur sepulchrum
quo tumulentur: Mortales quippe sunt, & fragiles, humana
rum manuum opera, suis auctoribus haud meliores; itaque
cùm consumuntur carie, situque tabescunt, & vetustate sol¬
uuntur, nec alijs vsui esse possunt, in ignes conijciuntur, &
in cineres rediguntur. Non idcirco tamen inutiles: nam
& focos alunt, & eorpora frigida calore fouent. Illud tamen
est mirabile in hoc Nauali, quòd veterum nauium corpo¬
ra iam propè cadauera, suas hic habent stationes, sua rece
pta¬