D.
S.
OC ego Romanis simili titulo,
nescio an à quoquam ante me
alio vobis oblato, vestram affi¬
cio Rempublicam: vt quo ij
vtebantur solitarijs scripto litte¬
ris Senatus Populusque Romanus, eum
egò paulùm deflexum Dux Se¬
natusque Venetus
Vestrae Reipublicae aptarem:
Si enim disciplina & militiae, & morum, & do¬
mesticis studijs, & bellicis artibus vestra Res¬
publica Romanam exprimit, aequum est, vt ti
tulo quoque adumbret. Quòd autem illa in
solemni formula Consulem non expresserit, &
Populum Senatui adiunxerit; nihil detrahit ve¬
strae, vel prudentiae, vel dignitati: imo vestram
auget existimationem. Nam quòd Ducem ad¬
misistis, cùm ij Consulem excluserint, optimo
sanè consilio fecistis; cùm Dux vobis vnus esset
futurus, ijs duo Consules; qui numerus suspe¬
ctus erat ob multitudinem capitum, quae
monstrosum corpus reddebat. Praeterea non
erat è Republica annuum Magistratum breui
desiturum, Senatui grauissimo, ac perpetuo prae¬
ponere. Id verò: Populum addere, haud scio
an fuerit ineptum & indecorum? Diuidebatur
quippè à Senatu Populus, eoque discrimine in¬
dicabatur nonnullâ inter vtrumque discordia:
Et