188
ACQUE DEI BAGNI
scilicet, & lien, similibus gerere medicamentis cu-
ratur. Lien tamen tanto fortioribus indiget, quan-
to crassiore utitur alimento. Nascitur etiam aliud
nibil eo in agro, in quo Aqua Balneoli erumpit
quam Tamariscus, & undique campus, & solum
hoc frutice passim viret, medicamentum lieni mi-
nuendo efficacissimum, & valde peculiare. Diximus
enim supra quod Aquae Balneorum, non modo a
metallis, sed a plantarum succis etiam suas quali-
tates suscipiunt.
Dicebamus Aquam Balneoli frangendis lapillis,
& emundandis renibus, & ureteribus, & vesica
idoneum esse praesidium, tum curativum, tum prae¬
servativum: laborant enim lapide renes, laborant
ureteres, laborat vesica, sed locus generationis est
maxime , ubi excrementa quae ea parte feruntur
detinentur magis; & sunt primum renes, mox ve-
sica, at in renibus non retinentur, nisi in modico
tempore, sed propter loci angustiam tale excremen-
tum non facile truditur; in vesica dum facit urina
subsidentiam. Universim lapidis generatio a crasso,
& terrestri succo fit; nam & si glutinosus natura
est, talis evadit quando vehementius exuritur, ita
ut crassus & terreus fiat, quod si crassitiei sit
adiuncta visciditas, tunc magis consistunt, & du¬
riores fiunt lapides, & minus friabiles; si vero
terreus humor solus sit, potius tophum efficiet, quam
durum lapidem. Hinc arenulas cernimus varii co¬
loris, pro ratione scilicet humoris ex quo gignun-
tur; ita lapillos modo flavos, modo rufos, aut ru¬
bros. Quod si universim facta fuerit concretio a
pituita, cineritio colort visuntur lapides. & arenu-
lae. Haec est materia: causa efficiens ignea circa
renes caliditas, quae humores adassans, eos cogit
&quasi in lapidem indurat; in pueris in vesica
po¬