Full text: Volume (5. (1773). - XXVIII, 474 S., [2] gef. Bl. : Ill., Kt.)

DI MONTE CATINI. 
159 
aridissima cute, est & ipse ad iram facilis, natu¬ 
rae valde biliosae, ventriculus frigidus & imbe 
Cillus; cum musculi integentes excarnes sint, & sine 
pinguedine, Abdomen ab omni caloris munimine de¬ 
stitutus, multas generat superfluitates, copiosas¬ 
que cruditates; Cerebrum vero calidum, & siccum 
natura, tenuisque substantiae; etenim Vir Illu- 
striss. ad omnes actiones impiger, versatilis inge¬ 
nii, multaeque dexteritatis: promptitudo siquidem 
& dexteritas, a siccitate, cum substantiae tenuitate. 
atque baec de naturali dispositione breviter; nunc 
symptomatum causas pervestigemus. Immodica inge 
usque eius macies duas babet causas, sanguinis 
scilicet laudabilis, & nutritioni apti inopia prima 
est; secunda cum caliditate temperamenti mem¬ 
brorum raritas, unde plus alimenti difflatur, quam 
ad ea deferatur ut possit apponi: hepar enim & 
ventriculus improbos succos, & paucos generant, 
atque ita sequitur Atrophia, & totius corporis de¬ 
bilitas maxima 
Continua Catarrhi a capite distillatione laborat, 
qui modo tenuis, modo crassus est, & causa buius 
fluxionis sunt frigida ventriculi intemperies, & 
caliditas hepatis, quarum ratione multae ad ca- 
put feruntur superfluitates, a quo rursus ad ven- 
triculum mutuo consensu, circuli more, ad intestina 
descendunt & confluunt: binc continuus mugitus, 
& continuus causatur dolor, indeficientes abundan 
tesque flatus in intestinis, & praecipue in colo 
in quo semper velut maris unda agitantur & flui¬ 
tant, ipsum ac si utriculus esset inflantes, & ex¬ 
tendentes. Caeterum quia, ut vidi, evacuatione per 
pharmaca, & remedia adhibita doloris causam pro 
tempore auferunt, continuum tamen flatum semper 
instantem auferre non valent, quin immo in loco 
prio¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer