num. Acta sunt hec Florentia in Palatio Episcopali te-
stibus ad omnia vocatis losepho a santto Vivaldo, Bal-
duino Balduini a Colle Vallis Else, & Gualterio quon-
dam Vicedomino Florentino sub anno Domini septem cen-
tesimo quadragesimo tertio mense Maio eius vero die pri¬
ma indictione decima tertia. Ego Raynerius Simeonis a
Signa Apostolica, & Imperiali authoritate Notarius Flo¬
rentinus mea mann confeci, & signum mei Tabellion atus
apposui.
A Cbristi Nativitate Anno IDCCXLIII. Kal. Maii ad
honorem Dei, & B. M.V. de Monte Carmelo erecta fuit
parva quedam Ecclesia, cuius primum lapidem posuit Re-
verendiss. Dominus Thomas Episcopus Florentinus in re-
cessu prope icivitatem iuxta Pisanam viam, & flumen.
Arni pro Heremitis quibusdam Montis Carmeli, Gene sio
scilicet, Basilide, Cyrillo, Enoch, Pbrontone, Honuphrio,
& Helpidio Humar Arabie Regis Mabemeti successoris
tyrannidem fugientibus nutu divino in banc Urbem per-
ductis. Deinde Anno CIOCCLXVIII. Kal. Julii extra ci-
vitatem fundata fuit hec secunda ecclesia per Reveren-
dissimum Dominum Joannem Florentinum Antistitem sub
titulo fratrum eiusdem ordinis presentibus pluribus per¬
sonis religiosis, ac secularibus. Qui Antistes donavit
pedem Sancte Agnetis virginis, & martyris, & caput
Sancte Cordule itidem virginis, & martyris, Sancte
Ursule Serie, que sunt adhuc in eadem ecclesia. Post
fundationem vero anno CIDCCCCXXII. dominica in Albis
die XIX. Aprilis ex concessione Martini Pape V. ad pre-
ces Domini Francisci de Soderinis per reverendissimum,
Dominum Dominum Americum Corsinium primum Floren¬
tinum Archiepiscopum solemniter cconsecrata fuit assisten¬
tibus Reverendissimis Dominis Dominis Antonio Fidei
Carmelita Episcopo Soanensi, ac Benotio Federico Epi-
scopo Fesulano Florentinis, in qua consecratione idem
Reverendissimus donavit Reliquias de Sanctis Bartholo-
meo, Thoma, & Barnaba Apostolis, Marco Evangeli-
sta, Clemente, Anthero Pontificibus, & martyribur
Lau-