Full text: Quartiere di S. Giovanni (6)

21 
Ne quis tamen dubitat multo ampliora predia bec Eccle- 
sia non detineri. Absolvimus preterea, liberumque eum- 
dem venerabilem locum Apostolica sanctione persistere in- 
bemus, ne liceat alicui magne parveque persone ibidem 
Canonice aggregatos Clericos dehonestare, & placitan- 
do infestare, vel debitum tributum ab eis exigere, seu 
aliqua occasione sibi a nobis aut ab aliquibus Fidelibus 
res concessas, sive concedendas, invadere, subtrabere, di- 
minuere, sit que immunis predictus locus ab omni pensio¬ 
ne, sub S. Laurentii tuitione, nulliusque subiiciatur do- 
minio nisi Florentino Episcopo . Si quis ergo, quod non 
credimus, sacrilega mente quod in conspectu Episcopi Hum- 
berti Cardinalis Silve Candide , at que Hildebrandi S. 
Romane Ecclesie Archidiaconi, nec non Episcoporum Peru- 
sin. Rosellani, & Furconensis iuste stabilitum conatus fue- 
rit infringere, centum auri libras prefate Basilice coga- 
tur persolvvere, medietatem Florentino Episc. & medie- 
tatem Clericis eiusd. Eccl. consistentibus, descendant que 
super eum Omnipotentis maledictiones , nisi ammonitus 
satisfecerit, quas in Deuteronomio SS. descripsit Moyses, 
atque interficiat eum Deus Spiritu oris sui, sicut Dathan 
& Abiron quos vivos terra deglutivit. Preterea ut hec 
pagina plenum fidem presentibus, seu etiam posteris a¬ 
struat, & proprie manus subscriptione & Apostolici Sigil- 
li munivimus impressione. 
Ego Brunus Prenest. Ep. scripsi. 
Ego Petrur Peccator Monachus ser. 
Ego Petrus Lavicanensis Ep. scrip. 
Ego Bonifacius Albanen. Ep. scr. 
Ego Johannes Portuen. Ep. scr. 
Ego Desiderius Presb. Card. R. E. scr. 
Datum Flor. 13. Kal. Febr. Anno ab Incar. Domini 
1059. per manus Humberti S. E. Silve Candide Ep. & 
Ap. Sedis Bibliothecarii Anno 1. Pont. D. Pape Nicolai 
2. Iud. XIII. 
LE.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer