Full text: Quartiere di S. M.a Novella (3)

346 
COPIA DEL TESTAMENTO DI SER MARTINO. 
In Dei Nomine Amen. Anno Domini ab eius Incar- 
natione millesimo trecentesimo quadragesimo octavo Indi¬ 
ctione prima, die decimo octavo mensis lunii. Actum Flo¬ 
rentie in Capitulo Ecclesie Sancte Marie Novelle, presen- 
tibus testibus Fratre Nicolao Cacciatoris de Alamannis 
Fratre Andrea Bardi Fratre Finio de Torraccio Con- 
versis dictorum Fratrum Fratre Vannuccio .. . ... 
de Bardis & Fratre loanne Notii de Indis, & Fra- 
tre Lapo Martini de Pontremolo & Fratre Actaviano Ru- 
stichi & Fratre Salvvi Sercecchi omnibus habitis vocatis 
& ab infrascripto Testatore rogatis &c. 
Ser Martinus olim Bonaventure de Combiate Populi 
S. Marie Novelle de Florentia sanus mente sensu cor- 
pore & intellectu per gratiam lesu Christi considerans 
quod nibil est certius morte & nihil incertius hora mor¬ 
tis extremum diem vero mortis premeditando adtendens 
ad hunc suum sine scriptis nuncupativum condere testamen¬ 
tum & suam ultimam disponere voluntatem statuit. Ideo 
suum sine scriptis nuncupativum condidit testamentum & 
suam ultimam disposuit voluntat em & in hoc modum face¬ 
re procuravit, videlicet 
In primis animam suam Omnipotenti Deo commenda¬ 
vit corpus autem suum sepeliendum reliquit apud Eccle¬ 
siam B. Marie Novelle cum habitu. ipsorum Fratrum ..... 
in suorum desuyer Ecclesie sepulcro. 
Item reliquit Domine Ermelline filie sue Iure institu¬ 
tionis unum poderem cum domo & suis terris & arboribus 
positum in populo Plebis S. Stephani in Pane loco dicto Ma¬ 
cia infra sua loca latera vocabula & confines. 
Item reliquit Sandro lacobi vocato Puccini de Sancto 
llario eius Nepoti & filiis usum fructuum redditus & pro¬ 
ventus cuiusdam poderis cum domo positi in populo S. Ma¬ 
rie della Querciola five S. Severi de Legri quod voca¬ 
tur il Podere tralloro infra sua loca latera vocabula & 
consines toto tempore vite ipsius Sandri & filiorum suo¬ 
rum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer