Full text: Dalla Porta a Pinti fino a Settignano (6)

204 
propter dilecta in Christo filia Magdalena, de- 
votionem tuam, & tuarum sororum erga nos, & 
Ecclesiam Sancti loannis attendentes, ut in Mo. 
nasterio, cui Deo auctore deservis religio copio- 
sius augeatur tuis justis postulationibus clementer 
annuimus, & idem Monasterium presentis privile 
gii scripto communimus statuentes, ut quecumque 
bona eadem Ecclesia in presentia juste, & Canoni- 
ce possidet, aut in futuro, Domino auxiliante, ra- 
tionabiliter poterit adipisci firma tibi, ac post- 
modum succedentibus, & illibata permaneant ea- 
rum, pro quorum sustentatione, atque Guber- 
natione oblata sunt usibus profutura, inter que 
poprio quedam duximus notanda vocabulo, Ec- 
clesiam videlicet B. Felicis, que est juxta Emam 
posita cum omni jure suo, ordinationem quoque 
ejusdem Ecclesie secundum regulam B. Benedicti 
tibi, & postmodum succedentibus nostra aucto- 
ritate concedimus, salva tamen in omnibus Flo¬ 
rentini Episcopi debita obedientia, & consueta 
reverentia. Possessiones quoque omnes, quas que¬ 
dam nobilis & religiosa mulier nomine Gisla ei¬ 
dem Ecclesie contulit, que utique omnia decer- 
nimus, at que presentis privilegii pagina confirma¬ 
mus, & tam ea, que a prenominata Matrona col¬ 
lata sunt, quam que a ceteris fidelibus in futuro 
juste sunt conferenda jam dicta B. Petri Ecclesia 
sine alicujus hominis contradictione firmiter te¬ 
neat, atque possideat. Ad presentis autem privi- 
legii, & constitutionis confirmationem decerni- 
mus, ut prefatum Monasterium per singulos an¬ 
nos in festivitate B. loannis Baptiste pro supra- 
dicta Ecclesia Beati Felicis quatuor libras cere 
nobis, & successoribus nostris censualiter per- 
solvant, si qua ergo Ecclesiastica, secularisve 
persona hujus nostri Decreti paginam sciens ausu 
temerario contraire, aut infringere temptaverit 
seu
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer