185
dantium devotione, Domino volente, proveniet
Pastorali volentes studio providere; Universis
Dei Fidelibus, ad quos Littere iste pervenerint
intimamus, quod cum anno primo Pontificatus
Domini nostri Clementis Summi Pontificis pro
subventione Orientalis Ecclesie ad exhortationem
Populi Christiani tenemur, Tusciam, & alias
Provincias ex injuncte Legationis Officio visi¬
tare, Florentiam venimus, & post habitum ver¬
bum exhortationis ad Populum, quia cum desi¬
derio excipiebat verbum salutis, ut majorem
haberemus multitudinem auditorum assistenti¬
bus nobis pie memorie Bernardo Florentino Epi¬
scopo, & Venerabilibus Fratribus nostris Lan¬
franco Fesulano, & Henrico Imolensi Episco¬
pis, & Capitulo Florentino ad honorem, &
gloriam Trinitatis, in memoriam quoque BB.
Marie Virginis, & B. Donati, & S. Thome
Martyris Cantuariensis Archiepiscopi, ita qui¬
dem quod Altare majus in memoriam B. Donati
Altare ab Aquilone positum in honorem B. Ma¬
rie, & tertium ab Aus rali plaga in honorem
B. Thomæe Martiris dedicantes Ecclesie vestre
B. Donati de Turri munus dedicationis, tribus
diebus videlicet ante Festum Purificationis glo-
riose & illibate Marie Virginis, quo die ipsam
Ecclesiam consecravimus, & tribus diebus post
Festum universis Fidelibus, qui eamdem Eccle-
siam cum devotione debita visitaverint, quin¬
quaginta dierum Indulgentiam facimus de Mi¬
sericordia Redemptoris nostri, & predictorum
Sanctorum meritis, & authoritate confisi. Ad ejus-
dem quoque facti memoriam notum fieri volu¬
mus, quod multitudini Signatorum, quibus ea¬
dem die pro libesatione Crucis Christi, & Ter¬
re Hyerosolimitane peregre profecturis Crucem
impressimus. Tu Frater Prior cum assensu Col¬
legii