Full text: Dalla Porta a Pinti fino a Settignano (6)

25 
ista prompti sint: ast vitia abdicare, an 
unica, et temporaria visitantis lustratione 
id fiet? Qui tam cito, nemo repente fit bo- 
nus. Laboranti gregi dandus est pastor sa¬ 
piens, qui salutares dietim herbas seligat 
& porrigat, ut cujusque poscit egritudo. At 
ubi invenientur hi? Relinquentur ne custodes 
veteres insipientes? Qui ob imperitiam ne¬ 
sciunt lepros a lepris distinguere: herbarum 
nesciunt salubritatem commissas oves edoce¬ 
re? Qui languoribus suis mederi, & nesciunt, 
& negligunt. Substituent qui habent pascende 
scientiam, at ubi sunt? Quasi non iidem 
ubique hodie. lis igitur, & plerisque aliis 
multis a proposito nos avertere conati sunt; 
sed absit, Lector optime, ut ea animos no- 
stros obrepat diffidentia, in eam ne incida- 
mus pusillanimitatem, ut passerum multi- 
tudo milii sationem impediat; aut propter 
tribulos area Domini relinquatur inculta; a¬ 
genti ex caritate, & propter Deum nihil 
impossibile reperitur, mercenarius est, non 
Pastor, qui ista secum agit, qui vanis se 
se muliebri more terriculamentis in fugam 
vertit. Tenera David infantia Gigantis do- 
muit arrogantiam, tenella ludith de super- 
bi Regis capite triumphavit. At occumben- 
dum sit, an Pastor, ut vita tueatur pro- 
pria veniente lupo fugient? Bonus Pastor 
animam suam ponit pro ovibus suis. Demus 
labore hoc nostro non posse, que cupimus 
tolli.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer