Full text: Dalla Porta S. Niccolò fino alla Pieve di S. Piero a Ripoli (5)

193 
norem Dei, & reverentiam Dom. Flor. Episco¬ 
pi Magister Dominus Plebanus S. Stephani in 
Pane, & Presb. Corbizus predicte Cappelle Re- 
ctor huiusmodi pacta, & conventiones inierunt, 
& composuerunt. In primis itaque quod Presb. 
Corbizus veniet, faciet, & hedificabit, & edifica- 
vi faciet Ecclesiam S. Marie in una petia ter¬ 
re predicte Plebis S. Stephani posita in Plebejo 
ejusdem Plebis S. Stephani in loco qui dicitur 
Cafagio, quam idem Plebanus emit a quodam 
nomine Cafagio ; Plebanus vero dabit ei duo 
stariora de predicta terra ad edificandam predi¬ 
ctam Ecclesiam S. Marie. Item domum, quam 
Presb. Corbizus habet in loco, qui dicitur Vi- 
gnale Plebanus faciet deferri, & rehedificari 
in predicta terra de Cafagio propriis expensis 
Plebis. Insuper in lapidibus, & lignamine con- 
ducendis auxilium sine fraude porriget, atque 
prestabit. Item si Patroni Presbiteri Corbizi, 
& predicte Capelle S. Marie emere voluerint 
residuum, atque remanens predicte terre de Ca- 
fagio super duo stariora predicta, que dantur 
pro edificanda Ecclesia prenominata pro eodem 
pretio, quo empta fuit a Plebano, predictus Ple¬ 
banus faciet cartam de tota ipsa petia terre de 
Cafagio ipsi Presb. Corbizo ad dictum ejus sa¬ 
pientis secundum rationem. Si vero prenominati 
Patroni predictam terram pro predicto pretio 
emere noluerint de hinc ad proximas Kalendas 
lanuarii Plebanus sine pretio faciet cartam pre¬ 
dicto modo, ut dictum est de tota predicta pe¬ 
tia eidem Presb. Corbizo, & predicti Patroni 
debent permanere, & esse in sotietate Patro- 
natus cum Plebano, & Plebe S. Stephani de 
ipsa Ecclesia S. Marie. Et Plebanus debet edi- 
ficare, & hedificabit, & hedificari faciet tertiam 
partem predicte Ecclesie S. Marie suis expensis. 
Vol. VI. 
E:
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer