146
Apostolorum, & quattuor Diaconi, qui quat-
tuor Doctores significant cum octo aliis.
XXV. numero in diverso a Monialibus, ac
separato Monasterio, & clausura degunt in
regulari observantia, horas canonicas, ac
Missas celebrantes secundum Ordinem Cu¬
rie Romane, & Regulam B. Augustini. Quo
celebrato Officio idem fit per Sanctimonia-
les, ut prediximus. Ex quibus, & ex ma-
gna honestatis, ac religionis fama. ortum est
apud Populum universum magnum, ac lauda¬
bile de eo Mon. nomen Sanctitatis, frequens-
que populi concursus ad eum locum, preser¬
tim certis diebus in anno constitutis ad indul¬
gentias juxta eorum privilegia consequendas
accedit. Gubernatio autem eorum tam Santimo¬
nialium, quam Fratrum, ac dispositio domus
& rerum agendarum magna cum prudentia
acta quamvis etiam magna laude digna est.
Quapropter nos eorum justis precibus commo¬
ti, ac veritatis vi quoslibet Christi sideles,
ac Religionis amatores hortamur, ut pred.
Mon., ac pred. Fratres, & singulos eorum,
qui ex aliqua necessitate, ac justa causa
ad alias Civitates se contulerint omni stu¬
dio caritatis, ac digno tali Religioni favore
prosequantur, scientes, quod qui dederit eis
juxta Evangelicum verbum etiam potum a-
que frigide intuitu I. C., cui serviunt, non
amittet mercedem suam.
Datum Florentie die 2. Mens. Sept.
E
MCCCCLX.