88
In Dei Nomine Amen. Anno Dom. Incar-
nationis millesimo quatercentesimo octuagesimo
tertio, Ind. II. die vero vigesima nona mensis
Septembris. Actum in Castro Francho Vallis
Arni inferioris districtus Flor. in Ecclesia S.Ma¬
rie Magdalene de dicto Castro, presentibus An¬
tonio Pauli Lenzii, & Onofrio Andree Guerraz-
zi omnibus de dicto Castro testibus ad infra¬
scripta omnia, & singula habitis, vocatis, &
rogatis. Ex huius serie documenti omnibus ma¬
nifeste appareat, qualiter cum hoc sit, quod
Domnus Albinus de Padua Canonicus Regula¬
ris Congregationis Canonicorum Regularium
S. Augustini Conventus, & Monasterii S. Fre-
diani de Lucha dicta suprascripta die, anno,
& mense suprascriptis quasdam patentes Li¬
teras in suis teneret manibus huiusmodi sub te¬
nore, videlicet:
Nicolaus Dei, & Apostolice Sedis gratia
Episcopus Lucensis universis, & singulis Ab¬
batibus, Prepositis, Prioribus, Plebanis, Vica-
riis, Cappellanis, Rectoribus, ceterisque Presbi-
teris, & Clericis, ac Personis Ecclesiasticis
Civitatem, & Diecesim nostram Lucensem in-
colentibus salutem. Noveritis per partem, &
Capitulum Monasterii S. Frediani Ord. Can. Reg.
S. Augustini de Lucha nobis presentatas fuisse
Licteras executoriales emanatas a Reverendo
Patre Domino Paulo de Ludovicis de Tosca¬
nello utriusque iuris Doctore, Domini nostri Cap-
pellano, nec non sacri eius Apostolici Palatii
cau¬