Full text: Dalla Porta a San Frediano fino al Ponte a Greve (4)

208 
Num. III. Pag. 38. 
Quisquie ad hoc rigidum flectis tua lumina saxum, 
Perlege slebilibus carmina scripta notis 
Nec dedigneris placida sic mente profari, 
Et simul haec molli dicere verba sono. 
Quisquis in hoc Templo es, valeas precor, et tua, quaeso, 
Vrgeat impositus molliter os sa lapis. 
Me pietas, me sancta fides, decorabat, et omni 
Mens mea virtutum splendida luce fuit. 
Vincebam mira sanctum gravitate Catonem: 
Et clemens magni Caesaris instar eram. 
Non bumilem tristis, uon me sors laeta superbum, 
Reddebat levibus concomitata bonis 
Alter Aristides, alter fui in orbe Lycurgus: 
Nostra omnis vitii mens sine labe fuit, 
Rex mus ergo mibi decus est largitus equestre 
Et mibi dum vixi munera multa dedit. 
Ingentem claris mensuram nominis actis 
Aequavi: Stephano nam mibi nomen erat 
Virtutis primam meruit mea vita coronam, 
Qua dicor reliquos exuperasse viros 
Piguolam stirpem decoravi insignibus actis, 
Et patriam Cypron laude sub astra tuli. 
Cypron in astra tuli; genuit me slorida Cypros; 
Cypros ab Idalia semper amata Dea. 
Missus eram in Latium patriis Orator ab oris; 
Abstulit bic reditus invida Parca meos 
Ardua nam magnae peterem dum moenia Romas, 
Me dedit impigrae sors violenta neci. 
Non potui claris mortem depellere gestis: 
Omnia mors aequa corpora falce metit. 
Sparsa quidem totum volitat mea fama per Orbem: 
Membra premit saxum: Spiritus astra tenet. 
Num.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer