179
Num. XLIX. Pag. 137.
Hic lacet Corpus Magnifici Militis Domini
Nicholae De Acciaiolis Regis Hierus alem
Et Siciliae Magni Senescalli Cuius Laudes
Infrascriptis Versibus Adnotantur
Obiit Autem Neapoli Et Demum Translatum
Fuit Corpus Suum Ad Hanc Ecclesiam
Quam Vivus Aedificavit Pro Salute Animae
Suae Et Suorum Parentum.
Gloria Militiae Mansuraque Fama Suorum
Offensis Alta Infundens Oblivia Laesus;
Fidus Consiliis, Et Ferro In Bella Tremendus,
Eloquioque, Potens Magnum Quem Clara Loygi.
Regna Senescallum Videre Hinc Trinacris Illine
Quem Retulisse Parens Gaudet Florentia Civem
Hoc Acciaiolum Celebri De Stirpe Creatus.
Sarcophago Clarus Cineres Nicola Reliquit
Huius Et Ecclesiae Fundator Liber Olympum
Mente Petit Christi Post Annos Mille Trecentos
Ac Sex Vndecies Octava Luce Novembris.
Num. L. Pag. 141.
Donatus Nomen, Patria Est Florentia, Gens Mi
Acciaiola Domus; Clarus Eram Eloquio.
Francorum Ad Regem Patriae Dum Orator Abirem
In Ducis Anguigeri Moenibus Occubui.
Sic Vitam Impendi Patriae; Quae Me Inde Relatum
Inter Maiorum Nunc Cineres Sepelit.
Num.° LI. Pag. 144.
Monumentum Hoc Angelo Acciaiolo
Cardinali Et Episcopo Ostiensi
S. R. E. Vicecancellario
Eiusque Germano Fratri Donato Equiti
Clarissimo
Sibi Donati Fr. Iustaurarunt
Anno Salutis MDL.
Num.° LII.