breui, dextro exerto brachio, cothurnis cal-
ciatus, manu dextra sagittam e pharetra
sumpturus, cuius cingulum ex humero
transit per pectus, sinistra lyram prae-
monstrat. Habet etiam deus capri-
nam pellem, ab laeuo humero, cui iniecta
est, ad dorsum propendentem. Totius
Inscriptionis unica syllaba, ultima puta
superest........ ΩΝ. Hunc aeneum
nummum mediocriter amplum uidimus
apud D. Antonium Augustinum, quum
Romae diuersaremur.
Note:
Metadata for upcoming paragraph 22
IDENTIFIERS
EDITORIAL COMMENT
In una parte.
22. Aquila sinistrorsum subuolare incipiens, dex-
tram inter alam Traiani laureati, laeuam
intuentis effigiem sustinet, inter laeuam
palmae ramum, et decussatim posita in
conspectu claua adpressa sunt. In-
scriptio autem est huiusmodi. ΑΥΤΟΚΡ.
ΚΑΙC. ΝΕΡ, ΤΡΑΙΑΝΟC CΕΒ. ΓΕΡΜ.
In altera.
Herculem refert Traian. Hadrianus, iun-
ior adhuc, laeuo uultu, laurea donatus,
pellem leoninam collo obiectam habens,
ad pectus annodatam, ita ut pedum
forma adpareat. Inscriptio. ΔΗΜΑΡΧ.
ΕΞ. ΥΠΑΤ. Ε. Maximum hunc num-
mum aeneum apud D. Andream Lauredanum
Venetijs me conspexisse recordor.