Volltext : Galvani, Luigi: Opere edite ed inedite

442
DE  MEMBRANA  PITUITARIA
Quibus  peractis  sejungere  nonnulla  eorum  corpusculorum  ab
invicem  cultro  nitor,  obtineo:  integra  corpuscula  vitrea  lente
inspicio,  nihil  clarius  observo:  scindo,  nequicquam  cavitatem
aliquam  subobscure  intueri  mihi  videor.  Maceratione  utor,
praeterea  tum  leniter  cultri,  aut  acus  acie  illa  persequor,  videntur ¬
  interius  in  membranae  substantiam  inseri,  fierique  tenuiora; ¬
  id  dum  praesto  in  plurima  vascula  incurro,  quae  aut
in  illa  tubercula,  aut  prope,  ad  superficiem  membranae  pituitariae ¬
  desinere  videntur.  Sunt  haec  vascula  crassiuscula,  cylindracea ¬
  ,  atque  retis  more  distributa  juxta  membranae  superficiem.
Ad  horizontem  deinde  membranam  caute  incido;  extimam
ejus  partem  sectam,  tenuem  eam  quidem  ut  pelluceat,  supra
vitrum  duco,  atque  vitrea  lente  adverso  lumine  inspicio;  aliqua ¬
  ex  dictis  corpusculis  radicem  veluti  ostendunt,  quae  in
membranae  substantiam  inserta  videtur.
Haec  vero  omnia  clarius  observantur,  si  vitrum,  in  quo  secta ¬
  membranae  pars  expansa  fuit,  ad  perpendiculum  conspiciatur, ¬
  foramen  tamen,  ut  cavitas  nulla,  hoc  mihi  artificio
innotescere  potuit.
Haec  de  septi  tuberculis.  Eadem  ne  de  tuberculis  extremitatis ¬
  anterioris  magni  ossis  turbinati?  vasorum  rete  similiter  adest. ¬
  Reliqua  non  satis  observare  potui;  analogia  tamen  id  forte ¬
  suaderet.  Illud  equidem  non  sine  voluptate,  vitrea  lente
adhibita,  deteximus  in  membrana  pituitaria,  quo  maxillares
sinus  sepit,  atramento  tincta  majora  quaedam  hic  illic  disseminata ¬
  tubercula  adesse,  in  quorum  medio  patens  aderat  foramen
peculiari  anulo  circumdata,  siphunculorum  more,  qui  mucum
in  cavitatem  intestinorum  effundunt.
Id  quidem,  quod  sciam,  a  nemine  observatum  fuit,  cum  hactenus ¬
  praestantiores  anatomici  negaverint  in  narium  sinubus
porulos,  glandulasve  haberi.
In  illa  corpuscula  praeterea  tanquam  ad  commune  receptaculum ¬
  bina,  pluraque  interdum  vasa,  veluti  rivuli,  confluere
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer