Volltext : Heimbach, Carl Wilhelm Ernst: De domini probatione ex principiis iuris tam Romani quam Saxonici

148
dubitatio  nulla  est,  tamen  de  loco  ipsi  inter  creditores
assignando  disceptari  adhuc  potest.  Equidem  illi  omnes
creditores  ad  evictionem  praestandam  teneri,  ideoque  inter
cos  referendum  illum  arbitror,  quibus  ante  omnes  satisfaciendum ¬
  est,  quia  omnes  creditores  ipsis  obligantur.
(Massegläubiger.)  Cujus  rei  ratio  haec  est.  Si  vera  est
obligatio  creditorum  ad  evictionem  praestandam,  emtor,
evictionem  perpessus  est  creditor  creditorum,  ideoque  cogi
non  potest,  ut  inter  illos  nomen  suum  eo  consilio  pronteatur, ¬
  ut  ipsi  simul  cum  reliquis  ordine  consueto  ex  bonis ¬
  debitoris  satissiat.  Ei  enim  non  debitor,  sed  creditores
debitoris  communis  tenentur.  Eandem  sententiam  sovit
Auditorium  Principis,  quum  emtori  fundi  sub  hasta  venditi, ¬
  qui  iis,  qui  pecuniam  deposuerant,  eam  restiluere
debuerat  eamque  ob  causam  a  creditoribus  ejus,  cujus
fundum  emerat,  evictionis  praestationem  postulabat,  locum
inter  eos  assignaret,  quibus  primo  loco  satisfaciendum  esset.
Id  quod  testatur  REINHARD  7.  7.  Itaque  nihil  interest,  quo
tempore  fiat  evictio  et  emtor  eam  sibi  praestari  postulet.
Neque  ad  eam  extendi  potest  praeclusio,  quae  sententia  in
contumaces  et  nomina  inter  creditores  non  profitentes  pronunciata ¬
  est,  quia  hujus  vis  ad  creditores  debitoris  communis ¬
  restringenda,  neque  ad  eos  extendenda  est,  quibus
creditores  ipsi  tenentur.
§.  18.
Personam  adversarii  si  spectamus,  contra  quem  dominium ¬
  probari  in  Saxonia  oportet,  eadem  de  ea  monenda
sunt,  quae  Sect.  I.  Cap.  III.  hujus  libelli  eadem  de  re  jam
diximus.  Nam  etiam  jure  Saxonico  necessaria  est  ad  partes ¬
  rei  obtinendas  possessio  cuin  animo  rem  sibi  habendi
conjuncta.  Qui  enim  dicit,  se  sibi  rem  habere  nolle,  eo
significat  voluntatem,  possessionem  ad  petitorem  transterendi, -
  neque  de  ejus  jure  dubitat.  Unde  etiam  cogi  non
potest,  ut  cum  petitore  litem  de  proprietate  suscipiat
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer