Full text : Goltzius, Hubert: SICILIAE HISTORIA POSTERIOR SIVE EORVM, QVAE POST PACEM SVB AVGVSTO TERRA MARIQVE PARTAM VSQVE AD HOC SAECVLVM GESTA SVNT, COMPENDIOSA NARRATIO, HVBERTO GOLTZIO HERBIPOLITA VENLONIANO CIVI ROMANO AVCTORE

99.


ouum esse. Captiosum doctorem, so phisticum etiam habere discipulum. Gellius eadem lib. VI.ad Protagoram & Euathlum refert.
    GORGIAS Leontinus philosophus & orator nobilissimus Philolai filius vt AElianus; Charamantidae vt Pausanias & Philostratus auctores sunt. Empedoclis primùm, inde Ctesiae discipulus fuit. hunc tanta dicendi peritia eáque extemporali praeditum fuisse scribitur, vt de quacunque rein disceptationem, quaestionémque vocatus, copiosissimè se dicturum prositeretur, ausúsque fuerit in maxima circumstãtium corona ex singulis poscere qua de re quilibet audientium facere vellet. In Oratoria atque sophistica arte vsqueadeò commendatum testantur, vt quotannis, non minoris quàm centum minis (siue vt nunc est pecuniae precium nongentis coronatis) doceret. quidquid ornamenti habent poëtae Tragici, vestem nimirum, pulpitum, personas,

heroum nuntios, quibus scena & proscenium commendatur a Gorgia mutuati sunt. Huius vitam Philostratus latissimè prosequitur; & nos quoque quum de Leontinis ageremus ‘quae huc repeti possunt complexi sumus. Illud addam hunc omniũ mortaliũ primum & auream statuam & solidam, quae ipsius effigiem ad viuum exprimebat circiter LXX. Olympiadem in templo Apollinis sibi posuisse, quum ceteris non aurea sed deaurata poneretur. Athenis tandem senio confectus anno Aetatis octauo supra centesimum moritur. ad extremam vsque senectutem corporis salubritate, animi mentisq́ue vigore, nullo memoriae detrimento vsus: interrogatus ecquid tam diu viuere voluerit? respondit, nihil se habere quod senectutem incusaret: pereunctatus ecquid valetudinis constantiam ipsi tam diuturnam seruasset? respondisse fertur id sibi euenisse, quia aliorum conuiuia sectatus non esset, morti vicinus, quum a somno vrgeretur, lusisse dicitur, iam me somnus in cipit fratri (morti) tradere. Mortem námque somni fratrem Homerus effingit. Funus eius tanto Athenienses honore

prosequutisunt, vt quum Areopagitas funebribus iustis Aenea statua donarent, sanxerint, vt ipsi aurea poneretur. Huius aliquot orationes in Bibliotheca D. Marci Florẽtiae exstare & Fazelus & Lascaris testantur.
    LYSIAS Syracusanus Cephali filius, domi nobilis, CTesiae & Gorgiae discipulus, vnus ex decem Graeciae magnis oratoribus fuit. Plures conscripsit epistolas: artem quoque eloquẽtiae orationes vltra trecentas, ex quibus paucae admodum supersũt.
    POLVS Agrigentinus Gorgiae quoque discipulus, magnus orator nec minor sophista, qui Graecorum & Barbarorum, qui ad Troianum bellum profecti fuerant genus & maiores descripsisse proditur. huius calliditatem Lucianus illudit, qui eum quum laudem ex dicendi facultate affectaret, semper in magna hominum frequentia, quae ad ludos publicos varijs ex regionibus confluebat, orationes habuisse testatur,

sed eiusdem vt clarissimi philosohi bonus imprimis auctor Aristoteles meminit.
    THALES Calatianus orator, successum philosophorum & sectas sapientìum descripsit.

100.
POETAE ET MVSICI .


    ACHAEVS Syracusanus, quem alij ACHIVVM nominant, decem Comaedias conscripsit.
    ANDRONVS Catanaeus Musicus fuit; is (si quidquam Athenaeo credimus)

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer