Metadaten : Gravesande, Willem Jacob: Physices elementa mathematica, experimentis confirmata, sive introductio ad philosophiam Newtonianam

MATHEMATICA LIB. III. CAP. VIII. tium ſemper datur inter centrum ſuperficiei media ſeparan-
tis, & focum refractorum , qui poteſt in infinitum recedere, ita ut radii refracti paralleli ſint .

499.1.

684.
0531a-01
685.
675. 676.
674.

Huc uſque conſideravimus radios parum ad ſuperfi-
ciem media ſeparantem inclinatos; nam de incidentibus
egimus, inter quos datur radius ad ſeparationem mediorum
perpendicularem, & qui parum diſperguntur. In radiis
obliquis fere eædem propoſitiones locum habent, in hoc tamen
caſu omnes inflectuntur, quod in directis non æquè; radius
enim ad ſuperficiem perpendicularis non inflectitur. In ob-
liquis etiam omnes majorem patiuntur refractionem, id eſt,
magis ad ſe mutuò aut à ſe mutuò radii inter ſe vicini infle-
ctuntur, quàm in directis, poſitis iiſdem circumſtantiis.

499.1.

686.
687.

Sit Z medium rarius, X denſius, ES ſuperficies cujus
centrum C, quæ media ſeparat; radii A n, B m paralleli
concurrunt in F. Radii, qui procedunt ex puncto radian-
te R, concurrunt in focum f.

499.1.

TAB. VIII.
fig. 1.

Si convertatur ſuperficies, ut cavitas ſit ad partem medii
rarioris, radii A n & B m paralleli habebunt focum imagi-
narium in f; hujus autem diſtantia a ſuperficie ES, ut & memoratorum focorum F & f in fig. 1. minor eſt, quam ſi
radii forent directi.

499.1.

TAB. VIII.
fig. 2.

Corporis lucidi ſingula puncta ſunt puncta radiantia & ha-
bent ſingula ſuum focum. Quod dat explicationem experi-
menti ſequentis, quod, quæ deradiis obliquis dicta ſunt, con-
firmat.

499.1.

688.

500. Experimentum 9.

Detur pixis P, de qua in Exp. 1. aquâ plena; vitrum V ob-
tegatur ita, ut pars detecta ſit circularis & diametri circiter
ſemi pollicis; in pixide detur tabella T alba & mobilis. Si
candela A ad diſtantiam detur trium aut quatuor pedum a
pixide, & tabella T per aquam moveatur, ubi pervenerit
ad diſtantiam focorum flammæ A, flamma hæc in tabella exa-
ctiſſimè repræſentata apparebit; focis omnibus picturam for-
mantibus. Hoc autem obtinet ſive radii à candela obliquè in
vitrum V incidant ſive directè, in ſitu tamen obliquo, manen-
te diſtantia candelæ A, minuitur diſtantia tabellæ T ab V.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer