Metadaten : Warnkönig, Leopold August: Institutiones iuris Romani privati, in usum praelectionum academicarum vulgatae cum introductione in universam iurisprudentiam et in studium iuris Romani

INSTITUTIONES  IURIS  ROMANI  PRIVATI.
66
ex  quibus  vero  pupilli  tutela  non  liberantur,  sed  alium  tutorem
habere  incipiunt,  hoc  accidit  morte  vel  magna  capitis  diminutione
tutoris  interveniente  *).  Qui  usque  ad  certam  conditionem  vel  ad
certum  tempus  datus  erat  tutor  testamento,  existente  conditione
vel  tempore  finito,  deponit  tutelam  2).  Ad  heredes  tutoris  tutela
non  transit,  nisi  sint  proximi  cognati  impuberis;  quo  facto  suo
jure  tutelam  nanciscuntur.
§.  235.  Legitima  agnatorum  tutela  olim  minima  etiam  capitis
diminutione  tutoris  perire  solebat  :  novissimo  iure  vero  non  tollitur ¬
  3),  cum  non  agnatione,  sed  cognatione  legitima  tutela  nitatur ¬
  (§.  220.).  Mater  et  avia,  quibus  tutela  concesssa  est,  tutores
esse  desinunt,  si  ad  secundas  nuptias  transeunt
§.  236.  Desinunt  denique  tutores  esse,  qui  removentur  a  tutela
ob  id,  quod  suspecti  visi  sunt;  item  qui  ex  iusta  causa  sese  excusant ¬
  et  onus  administranda  tutela  deponunt,  secundum  ea,  quae
inferius  proponemus
§.  237.  Finita  tutela  is,  qui  tutor  fuerat,  rerum  gestarum  rationes ¬
  reddere  debet  :  eiusque  rei  causa  adolescenti  curator  dandus ¬
  est,  qui  cum  eo  rationes  recipiat  6).  Ab  hac  obligatione  pater
tutorem  testamento  liberare  non  potest  ?
TIT.  VII.  DE  CURATORIBUS  3).
§.  238.  Curatores  iis  adiungi  solent,  qui,  licet  iure  capaces
sint,  res  tamen  suas  ipsi  gerere  naturaliter  impediuntur,  veluti
mente  capti,  prodigi  quibus  bonis  interdictum  est,  minores  viginti
quinque  annis,  morbo  vitiove  laborantes.  Patrimonio  quoque,
quod  sub  nullius  est  administratione,  sicut  hereditati  jacenti,  vel
bonis  absentis,  curatores  dantur  ;  unde  curæ  in  illam,  quae  personis ¬
  et  eam,  quæ  rebus  constituitur,  distinctio.  Ipso  iure  novissime ¬
  cura  nemini  defertur,  sed  aut  magistratus  auctoritate  conditur, ¬
  aut  in  testamento  patris  alicuius  ordinata  confirmatur  ?)
§.  239.  Furiosi  iam  lege  xI1  Tabularum  in  proximorum  agna— ¬

1)  §.  3.  4.  I.  h.  t.
2)  §.  2.  5.  I.  eod.
3)  §.  4.  I.  h.  t.  §.  3.  I.  1,  15  (de  leg.  agn.  tut.).  I.  1,  16  (de  capitis  diminutione). ¬
  Nov.  CXVIII.  c.  5.
4)  C.  2.  3.  C.  5.  35  (quando  mulier  tut.  off.  fungi  potest).  Nov.  94.  c.  2.
Nov.  118.  c.  5.
5)
§.  6.  I.  h.  t.
6
§.  2.  I.  1,  23  (de  curator.).  fr.  1.  §.  D.  27,  3  (arbitr.  tut.).
lus  publicum  enim  nemo  remittere  potest.  fr.  5.  §.  7.  D.  26,  7  (de  administratione ¬
  et  peric.  tut.)
8)  I.  1,  23.  D.  27,  10  (de  curatoribus).  Ulp.  XI.
9)  §.  1.  3.  4.  I.  h.  t.  o.  7.  §.  5.  C.  5,  70  (de  curat.  furios.  vel  prod.).
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer