Contents : Viviani, Vincenzio: De maximis et minimis, geometrica divinatio

5. SERENISSIMO
FERDINANDO II.
MAGNODVCI ETRVRIÆ.

GRANDE opus aggredior, dicerem
etiam tua Celſitudine nõ indignum,
SERENISSIME MAGNEDVX,
ſi meis viribus abſolui poſſe credide-
rim. MAGNI GEOMETRÆ
APOLLONII Conicorum diui-
nas propè dixerim meditationes per
tot ſecula temporum iniuria nobis ablatas proprio
Marte reſtituere, Herculeus equidem labor eſt, & qui
diu plurima, eaque robuſtiſsima ingenia, aut ab in-
cœpto deterruit, aut in opere defatigauit. Audeo ta-
men auſpicijs tuis inclyte FERDINANDE; & quod
negatum imbecillitati meę timere debueram (quam per
per tot annos domeſtica incommoda, negotia publica,
& grauiſsimæ corporis, animique ægritudines exagita-
runt) gloriæ tuæ, maximoque in Matheſim, cognotaſ-
que ſcientias, atque artes, te fauente inſtauratas, amori
ſeruatum fuiſſe confido. Ibi enim Numinis fauor cla-
riùs elucet, vbi nulla hominum virtus adeſt. In re tam
ardua conatus mei ſi felici euentu caruerint, niſi lau-
dem, profectò excuſationem inuenient. At ſi fortuna

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer