Metadaten : Cleonides: Hoc in uolumine hæc opera continentur. Cleonidæ harmonicum introductorium interprete Georgio Valla Placentino. L. Vitruuii Pollionis de Architectura libri decem. Sexti Iulii Frontini de Aquæductibus liber unus. Angeli policiani opusculum; quod Panepistomon inscribitur. Angeli Policiani in priora analytica prælectio. Cui titulus est Lamia

Angeli  Politiani

nes  studiis  conuenire:  quorum  alios  pecuniae  desiderio:  deliciarumque  teneri:  Alios
principatus:  &  imperii  cupidine  sollicitari.  Alio  gloriae  stimulis  agitari:  Alios  uoluptatum -
  blanditiis  titillari.  Sed  inter  omnis  praecellere  tamen  eos  &  esse  quam  honestissimos
qui  rerum  pulcherrimarum  speculatione  contenti  sint.  Caelumque  hoc  spectent:  solem
que  &  lunam:  &  siderum  choros:  Solem:  qui  sit  ipse  fons  luminis:  Lunam:  quae  inde
lucem  hauriat:  tam  uaria:  tam  inconstans:  Sidera:  quorum  uagentur  alia:  haereant  alia

in  uestigio  semper  omniaque  nihilominus  rapiantur:  qui  tamen  ordo  pulchritudinem
habeat  ex  illius  participatu:  quod  intelligibise  primum  sit:  quodque  ipse  numeroru;  ra
tionum  que  naturam  interpretabatur:  quae  per  uniuersum  decurrens:  &  commeans:
arcano  quodam  uel  ornatu:  uel  ordine:  cuncta  deuinciret:  Quotcunque  igitur  pulchra:
diuina:  sinceraque  primo:  hoc  est  in  fonte  ipso  sint:  eundemque  tenorem  peragentia:
horum  esse  scientiam  quandam:  quae  sophia  nominatur:  id  nomen  latine  sapientia  esti
Eiusque  sophiae  studiosum  uocatum  modo  esse  a  se  philosophum.  Olim  autem  apud
saeculum  priscum:  sapientes  appellari  consueuerant:  etiam  qui  Sellularias  quasdam  cal
lebant  artes.  Vnde  Vates  Homerus  fabrum  quoque  lignarium  sapientem  uocat.

Sed  extitit  Atheniensis  quidam  senex:  altis  eminens  humeris:  ut  aiunt;  quem  etiam
putant  homines  Apolline  satum.  Hic  sapientis  esse  negauit  eas  artis:  quae  plaerunque
uitae  inseruiant:  siue  illae  necessariae:  siue  utiles:  siue  elegantes:  siue  ludicrae:  siue  auxiliares -
  sint.  Propriam  autem  philosophi  esse  supellectilem  dixit:  numeroium  scientiam. -
  Quos  inquit  a  natura  hominis  si  remoueris,  etiam  ratio  perpetuo  perierit.  Nu
meros  autem  ille  non  corporeos  accipiebat:  sed  ortum  ipsum:  potestatemque  paris;
imparis:  quatenus  rerum  naturae  consentiant.  Post  hoc  etiam  Deorum  at  que  animam

tium  geniturae:  quae  Theogonia:  Zoogoniaque  uocentur  &  item  siderum  cognitioni
uacaturum  dicebat:  Lunaeque  circumitum:  quo  menses  includantur:  quo  plenilunia  fiant: -
  ac  Solis  an  fractus  indagaturum  brumas  &  solstitia  per  agentes:  uicissitudinesque
dierum:  &  noctium:  comm  utationesquem  temporum  quadripartitas:  Ad  haec  stellarum
quinque  uagantium  errores  minime  unquam  errantes  earumque  cursus:  praegressiones:  sta
tiones:  Tum  fixa  certis  locis  astra:  quae  mira  quadam  tamen  celeritate:  cum  caelo  ipso
in  aduersum  rotentur:  &  rapiantur.  Huic  accedere  aiebat  oportere  eam:  quae  ridiculo -
  nomine  Geometria  uocetur.  In  qua  numerorum  similitudo  conspicitur  a  Planis -
  ad  Solida  progrediens:  ubi  ratae  cernuntur  rationes  ex  quibus  tota  sonorum  scientia -
  conflatur.  Illam  tamen  imprimis  necessariam  esse  artem:  qua  uerum  a  falso  dino
scitnr:  qua  mendacium  refutatur:  sicuti  e  diuerso:  esse  occupatissimam  uanitatem:  quae
artificium  hoc  non  sequitur:  sed  simulat:  uerumque  colorem  fuco  mentitur.  Vt  autem

  peruenire  ad  intellectum  naturae  eius  tandem  philosophus  possit:  quae  semper  est
quaeque  sub  corruptione  generationeque  non  fluitat:  hanc  ei  quam  diximus  terenda;
esse  aiebat  uiam:  disciplinasque  has  difficiles  an  faciles  omnino  perdiscendas:  aut  certe -
  Deum  fortunamque  inuocandam.  Sed  enim  talem  hunc  philosophum:  nasci  eti
am  affirmabat  opportere:  idem  senex:  e  matrimonio  sacro:  hoc  est  ex  optimis  parentibus. -
  Non  enim  ex  omni  ligno:  sicuti  dicitur:  Mercurius  fit:  Vt  tamen  rami:  &  surculi: -
  parui  tortuosique  natura:  minime  unquam  redigi  ad  rigorem  suum  queunt:  quamuis  ma
nu  tractentur:  &  emolliantur:  Sed  ad  naturalem  illam  statim  paruitatem  recurunt?  Sic

bii
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer