Object : Tome second (2)

VITRUVIUS.
310
LIBER  NONUS.
PREEFATIO.
NoBILIBUS  athletis'  qui  Olympia,  Pythia,  Isthmia,
Nemea  vicissent,  Græcorum  majores  ita  magnos  honores
constituerunt,  uti  non  modo  in  conventu  stantes  cum
palma  et  corona  ferant  laudes,  sed  etiam  quum  revertantur -
  in  suas  civitates  cum  victoria,  triumphantes  quadrigis -
  in  moenia  et  in  patrias  invehantur,  e  reque  publica -
  perpetua  vita  constitutis  vectigalibus  fruantur.
Quum  ergo  id  animadvertam,  admiror  quid  ita  non
scriptoribus  ?  iidem  honores  etiamque  majores  sint  tributi, -
  qui  infinitas  utilitates  aevo  perpetuo  omnibus  gentibus -
  praestant.  Id  enim  magis  erat  institui  dignum;  quod
athletæ  sua  corpora  exercitationibus  efficiunt  fortiora;
scriptores  non  solum  suos  sensus  perficiunt,  sed  etiam
omnium  animos  exacuendo  libris  ad  discendum  praeparant -
  præcepta.
Quid  enim  Milo  Crotoniates,  quod  fuit  invictus,  prodest -
  hominibus?  aut  ceteri  qui  eo  genere  fuerunt  victores? -
  nisi  quod  dum  vixerunt  ipsi,  inter  suos  cives  habuerunt -
  nobilitâtem.  Pythagoræ  vero  præcepta,  Democriti,
Platonis,  Aristotelis,  ceterorumque  sapientium  quotidiana, -
  perpetuis  industriis  culta,  non  solum  suis  civibus,
sed  etiam  omnibus  gentibus,  recentes  et  floridos  edunt
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer