E
t est notandum, ꝙ non ualet talis argumenta-
tio:
I
ſti duo arcus ſunt æquales, & ſimul incipiunt
oriri, & ſemper maior pars oritur de uno, quam
de reliquo, ergo ille arcus citius peroritur, cuius
maior pars ſemper oriebatur.
I
nſtantia huius argu-
mentationis manifeſta est, in partibus prædictarum
quartarum. Si enim ſumatur quarta pars zodiaci,
quæ est à principio arietis uſq; ad finem gemino-
rum, ſemper maior pars oritur de quarta zodiaci,
quam de quarta æquinoctialis ſibi conterminali, &
tamen illæ duæ quartæ ſimul peroriuntur.
I
dem in-
tellige de quarta zodiaci, quæ est à principio libræ
uſq; ad finem ſagittarij.
I
tem, ſi ſumatur quarta zo-
diaci, quæ est à principao cancri uſq; ad finem uir-
ginis, ſemper maior pars oritur de quarta æquino-
ctialis, quam de quarta zodiaci illi conterminali, &
tamen illæ duæ quartæ ſimul peroriuntur.
I
dem in-
tellige de quarta zodiaci, quæ eſt à primo puncto
capricorni uſq; ad finem piſcium.