DOCUM. THEOR. BECCHER.
161
curium in alterutrum, excoquat; id artem intra paucos ¬
menses, abbreviando perficere &c. Ubi nempe
supponunt, quasi ignobilia metalla, ordinarie, in ter
rae visceribus, soleant, imo debeant in nobiliora converti. ¬
Et metuo propemodum nostro Autori, ne
receptis ejusmodi, non magis loquendi, quam sentiendi ¬
formulis, hic illic indulgens, similis sententiae suspectus ¬
reddi posset; Nisi attendatur totus scopus universi ¬
hujus sui novi systematis, ubi nempe nihil nula ¬
absoluta coctione, sinè materiarum nova corporali
iccessione & immixtione, in his negotiis geri, toto
iervo & summa suae Physicae, tradit & contendit.
Unde potius ita solum intelligenda venit haec positio, ¬
quod dictae hae materiae, partim de simplicitate
sua in majorem compositionem, partim e laxioribus
compositionibus infirmiorem mixtionem traduci, apta
existant: Nempe, si vel sponte, tales materiae, & tales ¬
motus mixtorii, concurrant: (Quod tamen in subterraneis ¬
locis quam fortuitum sit, & nullis destinatis
directionibus imputandum aut assignandum, in supetioribus ¬
indigitavimus) vel arte haec ita conquirantur, ¬
& interse invicem coaptentur, justis & convenientibus ¬
instrumentalibus methodis, modis, atque
motibus.
Unde quidem nullum, neque Germanis nostris
neque remotioribus ad siptentriones gentibus, est
periculum, ne ferreae suae divitiae, & uberrima hujus
metalli foecunditas, temere aliquando in aurum degenerent. ¬
Sicut etiam ab hoc metu anto securiores ipsos
reddit, quod fando nunquam, ab antiquissimis etiam
majorum suorum temporibus perceperint, vel unam
rimulam harum venarum, in mollitiem illam, severis
ae seriis usibus ineptam, concoctam esse. Quod ta
LIIII
men