Metadaten : Analecta Academiae Friburgensis ([1774] (1774))

Praëfatio.
Ad  ipsam  hanc  documentorum,  &  varii  generis -
  chartarum  collectionem,  quam  iam  edituri
sumus,  veniamus:  cuius  pretium,  atque  ad  illustrandam -
  &  academiae  nostrae,  &  harum  prouinciarum -
  Austriacarum  historiam,  ad  declarandam
non  raro  iurisprudentiam,  praecipue  ecclesiasticam, -
  atque  ad  omnem  rem  literariam  vtilitas  &
vsus  haud  vulgaris  aequis  rerum  aestimatoribus
facili  sane  negotio  probari  poterit,  ac  liquido
demonstrari.  Non  enim  superbum  est,  dicere,
ita  celebrem  esse  academiam  nostram,  vt  erubescere -
  minime  debeat,  gloriari  vero  possit  plurimum, -
  si  acta  sua  innotescant  orbi  literario,
minime  rerum  inania,  digna  dudum  memoria
posterorum.  Quare  fas  esse  non  duximus,  silere -
  porro,  velut  non  haberemus,  quae  ad  academiae -
  nostrae  commendationem  facerent.
Est  enimuero,  quod  miremur  plurimum,
stetisse  tanto  tempore  academiam  nostram,  floruisse -
  viris  omnium  facultatum  celeberrimis,  atque -
  viguisse  praerogatiuis  &  fauoribus  siue  SS.
pontificum  &  episcoporum,  siue  imperatorum
&  archiducum,  aliorumque  virorum  nobilium
munitam,  exornatamque;  &  nihil  tamen  fere
de
A  5
Max-Planck-Institut  für
europäische  Rechtsgeschichte
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer