THEORIÆ
bus diſtantiis, & multo validioribus limitibus inter ſe cohæ-
reant, ad quos ſenſim devenerint aliæ poſt alias iis viribus, qui-
bus marmor induruit, ad quos nunc iterum reduci nequeant om-
nes ſimul, dum marmora apprimuntur, quæ ulteriorum limitum
minus adhuc validorum, ſed validorum ſatis repulſivas vires
ſimul ſentiunt, ob quas non poſſunt denticuli, qui adhuc ſu-
perſunt perquam exigui poſt quamvis lævigationem, in foveo-
las ſe immittere, & ad ulteriores limites validiores devenire; præterquam quod attritione, & lævigatione illa plurimarum
particularum ordinis proximi maſſis nobis ſenſibilibus inducitur
diſcrimen ſatis amplum inter maſſam ſolidam primigeniam,
& binas maſſas complanatas, lævigataſque ad ſe invicem ap-
preſſas.
23.1.
Diſcrimen maſ-
ſæ primigeniæ,
a binis fruſtis
etiam lævigatis
ad ſe invicem
appreſſis.
416. Inde autem in mea Theoria ſatis commode explicatur
& diſtractio, & compreſſio fibrarum ante fractionem; cum ni-
mirum nihil apud me pendeat ab immediato contactu, ſed a li-
mitibus, quorum diſtantia mutatur vi utcunque exigua; ſed
ſi ſatis validi ſint, ad vincendam ſatis magno acceſſu omnem
repulſionem, vel receſſu attractionem, requiritur ſatis magna
vis: quæ quidem repulſio, & attractio in aliis limitibus lon-
ge mihi alia eſt, tam ſi vis ipſa conſideretur, quam ſi con-
ſideretur ſpatii, per quod ea agit, magnitudo, quæ omnia
pendent a forma, & amplitudine arcuum, quibus hinc, & inde
circa axem contorquetur mea virium curva. Hinc in aliis cor-
poribus ante fractionem compreſſiones, & diſtractiones eſſe poſ-
funt longe majores, vel minores, & longe major, vel minor vis
requiri poteſt ad fractionem ipſam, quæ vis, ubi diſtantiis im-
mutatis, ſuperaverit maximam arcus ulterioris repulſivam vim
in receſſu, ſuperatis multo magis reliquis omnibus poſteriori-
bus viribus repulſivis ope celeritatis quoque jam acquiſitæ per
ipſam vincentem vim, & per attractivas intermixtas vires, quæ
ipſam juvant, defert particulas maſſam conſtituentes ad illas
diſtantias, in quibus jam nulla vis habetur ſenſibilis, ſed ad te-
nuiſſimum gravitatis arcum acceditur.
23.1.
Diſtr
[?]
actio, &
compreſſio fi-
brarum ante
fractionem hic
commode ex
ta.
417. Hinc autem etiam illud in mea Theoria commodius
accidit, quam in communi, quod in mea ſtatim apparet,
cur pila quæcunque utcunque ſolidi corporis poſt certa impoſi-
ta pondera confringatur, & confringatur etiam ſolidus globus
utrinque compreſſus; cum multo magis appareat, quo pacto
textus, & diſpoſitio particularum neceſſaria ad ſummam virium
ſatis validam mutari poſſit, ubi omnia puncta a ſe invicem di-
ſtant in vacuo libero, quam ubi continuæ compactæ partes ſe
contingant, nec ulla mihi eſt poſſibilis ſolida pila, quæ Mundum
totum, ſi vi gravitatis in certam plagam feratur totus, ſuſti-
neat, ut in ſententia de continua extenſione materiæ pila per-
fecte ſolida utcunque tenuis ad eam rem abunde ſufficeret.
23.1.
Hinc cur ſoli-
da corpora ni-
mio pondere
preſſa confrin.
gantur.
418. Hiſce omnibus jam accurate expoſitis, communia mi-
hi ſunt ea omnia, quæ pertinent ad methodos explorandi per