Titulus duntaxat hic legitur. +LΕΟΗ ΕΗ ΘΕΟ
ΒΑSΙLΕVS RΟΜΕΟΗ. Hunc nummum aeneum
Romae apud D. Antonium Augustinum mediocri
conspeximus amplitudine.
Leonis. V. Latinograec.
Note:
Metadata for upcoming paragraph 1
IDENTIFIERS
| TN-IDENTIFIER: |
UBW, III-160898, vol. 8, fol. 190, p. 2601., par. 1 |
| NAME/PLACE IN ORDER: |
xxxxx |
EDITORIAL COMMENT
| COLLECTION: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
| SOURCE-TYPE: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
| SOURCE, DESCRIPTION: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
| SOURCE, REF: |
· |
| COMMENT: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
In una parte.
1. Leo. V. et Constantinus Impp. per diametrum intu-
entibus oppositi sunt. uerum ille eminentior epomidem
segmentatam indutus est, uultuque prouectiorem aetatem
exprimit. Hic iunior adhuc pallio amictus (auro
intexto.) Attalico, fibula aurea, multis appendentib.
bullis gemmeis (quali fere chorus sacristar solem-
nioribus diebus utitur.) dextram subijcit sustentandae
cruci, quam et Leo paulo superiorem dextra addita
tenet. Ambo sunt tiarati, ita tamen ut in dextris
nescio quid magis ornati adpareat. Inscriptio.
+. BASIL. CEOCIZATIRB.
In alter.
Seruator mundi in intuentem respicit, manu
dextra pallij laciniam expandens, ita ut magis
adpareat pectus, sinistra autem librum tenet.
Inscriptio. + IHS XPS REX REGNANTIVM. Hunc
nummum aureum uidi Romae apud D. Antonium
Augustinum.