Objekt : Ernsthaffte aber doch muntere und vernünfftige Thomasische Gedancken u. Erinnerungen über allerhand außerlesene juristische Händel (Th. 3 (1721))

Max-Planck-Institut  für

20
I.  H.  Reliquien  des  Pabsthume
tendunt.  Nullus  preti  est  Theologia,  Jurisprudentia.  Ilamiscetur -
  cum  Philosophia,  in  hac  dominantur  Tribonianus  &  Glosfatores. -
  Medici  ad  Garamantas  sunt  relegandi,  quoniam  vinum
Rhenanum  sanitati  conducit,  aut  adhuc  dubium  est,  num  Galeno, -
  Theophrasto,  Hippocrati,  an  Neotericis  sit  calculus  addendus. -
  Et  ut  paucis  omnia  comprehendam.  Nihil  omnes  hi  ex
mente  Otiosorum  agunt,  nisi  ut  juventutem  pecuaia  emungant,
Heus  bone  Vir!  abusum  rei  exponis,  ideone  cessent  artes  liberales. -
  Id  moliris,  ut  absterreas  optima  ingenia,  quo  minus  litera
rum  studia  amplexentur,  qui  nondum  norunt,  quid  distent  aera
lupinis,  dum  odiosa  reddis,  sine  quibus  neque  Respublica  Christiana, -
  neque  civilis,  neque  literaria,  neque  humana  societas  sar
ta  tecta,  atque  incolumis  persistere  valet.  Quis  monstrum  in  Theologicis, -
  primam  materiam  &  qualitates  occultas  in  Philosophicis
(ignoscant  delicatae  aures,  ut  cum  Barbaris  loquar)  probaverit,  nisi -
  cum  recta  ratione  insanire  velit.  Ipsiabusum  detestamur,  usum
rei  magnifacimus.  Reliqua  A.  cum  sint  inconcinna,  dum  recitavi, -
  vosmet  ipsi  refellistis.
Quin  imo,  id  me  mordet,  quod  Academiis,  &,  ni  fallor,  patriae -
  suae  insultent.  Optant,  dari,  qui  inquirant  in  docentium  socordiam -
  &  eruditionem,  quam  falso  jactent.  Hic  manuscripta,
jam  olim  blattis  &  tineis  adudicata,  in  manus  resumit.  Ille  quotannis -
  eandem  recinit  cantilenam  &  convictus,  dum  rationes  hypothesin -
  suffulturae  desunt,  ad  conscientiam  suam  ablegat  Antagonistas. -
  Et  ut  fucum  faciant  Satyrici,  magnum  Schuppium,  famigeratissimum -
  quondam  Hamburgensium  Doctorem  in  suas  partes
trahere  volunt;  cum  tamen  Vir  beatissimus  non  sustinuerit  Academiis -
  dicam  scribere,  sed  nato,  ut  Parentem  decet,  bene  consulere, -
  quamvis  ab  ineruditis  pasquillos,  ut  vocant,  reportaverit.
Id  ambabus  largior  manibus,  cultiores  reddi  posse  Academias,  si
exterminentur  supervacanea.  At  horumne  Catonum  nutu  omnia
protinus  peragentur?
Lustrabimus  etiam  A.  qualem  ferant  de  scriptis  aliorum  sententiam. -
  Ut  verbo  dicam:  omnes  omnino  contemnunt,  derident. -
  Hunc  ex  alis  transscribere  sua,  magis  quam  stentorea  voce
clamitant,  illum  ineptire.  Profecto  istudne  est  spurcare  existimationem -
  bonorum  Virorum,  cui  non  modo  leges  divinae,  sed
&  humanae  poenam  interminantur.  Miror  hosce,  cum  velint  videri -

Vorlage
Staatsbibliothek
zu  Berlin
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer