uelata, tunicata, patagiata, in stylobate posita, aptis
ulnis Jmpp. armatos, paludatosque, dextra simstraque
astanteis, (.globum uno studio subditis, hunc dextra,
illum laeua, contin entes, iureiurando (.quod expri-
munt sublatis ille dextro, hic laeuo, indicib.) adactos,
unanimes simul in administrando imperio fore.)
amplectitur, quos retrostantes Victoriae laureis ornant.
Inscriptio exaesa fuit. Nummum hunc aereum
praegrandem Romae apud Antiquarium quendam
in Suburbano Vico conspexeram.
Note:
Metadata for upcoming paragraph 3
IDENTIFIERS
| TN-IDENTIFIER: |
UBW, III-160898, vol. 8, fol. , p. 2330., par. 3 |
| NAME/PLACE IN ORDER: |
xxxxx |
EDITORIAL COMMENT
| COLLECTION: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
| SOURCE-TYPE: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
| SOURCE, DESCRIPTION: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
| SOURCE, REF: |
· |
| COMMENT: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
In una parte.
3. Diocletianus effigiatur laurea candidatus, laeuafacie,
thoracem ac paludamentum indutus, aduerso dorso,
cum nominis Commendatione. IMP. C. C. VAL. DIOCLE-
TIANVS P. F. AVG.
In alter.
Congratulationis festiuum plane spectaculum. Jmpp.
Diocletianus ac Maximianus senior paribus armis,
paribus paludamentis, laureati, ad accensam aram
dextras iurata fide iungunt, laeuis schaedia habent.
Horum medius est SOL. Singulos singuli Tribuni
comitantur. Fit haec salutatio in limine portae
castrorum, quorum cernitur Ichnographia, pinnis,
globisque, muralibus circundata. Inscriptio.
VICTORIA SARMAT. R. Nummum hunc aeneum
amplum uidi Mantuae apud D. Julium Romanum.