humanam habet. Imp. laureatus, thorace, paluda-
mento etiam indutus, sinistra sceptrum tenens, dex-
tera extensa (prope quam infixum signum militare,
quod in apice corollam cum Imp. effigie gestat.)
uniuersi Orbis regimen ab Joue inse translatum
excepturus. Inscriptio talis est. FELICITATI PO-
PVLI ROMANI. Apud P. Aloysium Romanum aereus
hic est nummus amplissimus, a me aliquando ui-
sus, ac delineatus.
Note:
Metadata for upcoming paragraph 7
IDENTIFIERS
| TN-IDENTIFIER: |
UBW, III-160898, vol. 7, fol. 37, p. 1893., par. 7 |
| NAME/PLACE IN ORDER: |
xxxxx |
EDITORIAL COMMENT
| COLLECTION: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
| SOURCE-TYPE: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
| SOURCE, DESCRIPTION: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
| SOURCE, REF: |
· |
| COMMENT: |
xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx xxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxxx |
In una parte.
7. Alexander Mamaeus, toto pectore eminens, aperto
capite, Aurigae habitu, quo ut solebant in Circensib.
colludijs, Romani, una manu tenens flagellum,
altera ad lorum, uictorem equum, occurrit. Eius
ab humero dextro est galea cristata.
In altera.
Athletarum certamen proponitur. Superior uirib.
alter, depressum in solum, longa lucta fatigatum
colluctatorem, lacertorum ui, detorto inter faemora
capite, dextra in aduersam luxata partem, de-
pressoque fortiter in terram pede laeuo, haud parum
abest, nisi uictum se adfateretur, quin ad Orcum,
illum, et dirosinter manes, uita cassum transmit-
tat. Inscriptionis nil aliud erat. Certum
fortitudinis exemplar. Anaglyphum eum num-
mum aeneum, peramplum, uidi Romae apud D.
Achillem Maphaeum.
6.F.iiij.