Full text: Plinius Caecilius Secundus, Gaius: C. Plinii Caecilii Secundi Epistolarum Libri Decem Et Panegyricus

NOTAE AD PLINIVM. 
LXXII 
c. 75. Viderintne unquam Principis lacrimas?) Vi 
derat fane Curia lacrimas Augusti, cum Pater Patriae ap 
pellabatur, Sueton. Aug. 58. fed talia non ad veritatem 
hiſtoricam nimis severe exigenda sunt. 
c. 74. Quod cum diceremus etc.) Debet esse diceba 
mus. Cetera elegantissima: non opes tuas, fed animum 
mirabamur, pro, non dicebamus propter opes tuas etc. 
ibid. Religionibus dedita) Dicitur h. 1. in partem 
meliorem, quod alias fere in deteriorem dicitur, ut apud 
Ciceronem Dom. 49. homo réligionibus deditus. 
c. 78. extr. quorum potens es ipse, votorum com 
potes facias) Potes e libris scr. et edd. dedit Schwarzius. 
Recte. Potens es plane alienum est, nec habet eundem, 
quem potes, sensum. Sensus est, compotes redde voto 
rum nos, quia est in tua potestate, nos compotes redde 
re. At potens es ipfe votorum, significat, quorum vo 
torum ipse compos factus es. Nam hoc est potens voti, 
nihil aliud. vid. Ovid. Met. 8, 80. 409. 
c. 80. Facta mortalium inter divina opera numerare) 
Recte facta retinet et explicat Gesnerus: mirorque Schwar 
zium recepille fata, quae hic sensum commodum habere 
non possunt. Plinius dicit, Traianum facere, quae Deus, cum 
per curam rerum humanarum (oculos demittens in terras) 
i. e. fatorum humanorum, faciat, quae homines facere pos 
sunt ac debent : haec funt facta mortalia vel mortalium, quae 
Hunt facta vel opera divina, cum ea Deus ipse peragit. 
c. 81. mentita lagacitate colligerent) Pronum est con 
iicere cum Gesnero et aliis conficerent, quod est ver 
bum proprium rei venatoriae, etiam in amphitheatro. Nec 
Suetonius et alii in tali ſpectaculo collectas, sed confe 
ctas feras memorant. Sed fagacitatis verbum obstat huic 
coniecturae. Nam in conficiendo nulla est fagacitas, sed 
artificium bene feriendi: at in colligendo et cogendo. 
Tum in lequentibus tantum fermo est de quaerendo et 
inveniendo. Colligendi, faltem in unum locum cogendi 
in ludicris venationibus feras, exemplum habet Plinius 
H.N. de elephantis, in munère Pompeii 8, 6. 
c. 82. quam quod hoftium prospectarent. Hostium etc.) 
Corrigenda est interpunctio ed. Gesn. sic: hostium prospe 
ctarent: hostium etc. Sic Schwarzius recte, ut edd. vett. 
ibid. Alteram partem capitis parum integram elle, 
video. Nec fine melioribus libris reſtitui potest. n. 8. pro 
voluptates esse debere occupationes, facile largior Ges 
nero. n. 9. autem servanda est cum Schwarzio librorum 
veterum lectio, insideat, quod pro insit dixit, ut esset
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer