Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs


prehenderint Aſtronomi. Omnes igitur cælos moueri ab oriente in occiden-
tem, experientia quotidiana didicerunt; Viderunt namque Solem, Lunam, a
reliquas ſtellas omnes, ex parte orientis paulatim aſcendere, & leuari ſupra
Horizontem, donec ad Meridianum peruenirent, atque hinc rurſus declinare
in occidentem, doncc iterum in oriente repertrentur. Et qua conſideratione
facilè, & non dubitanter concluſerunt motum omnium cęlorum ab oriente in
occidentem.

Q vod autem motus iſte ſimpliciter fiat ab oriente, hoc eſt, ſemper ab
oriente recedat, & occidenti appropinquet, multiplici via collegerunt. Primum
ex vmbra corporum. Ab ortu enim Solis vſque ad meridiem vmbrę omnes in
Horizontem proiectæ decreſcunt continue, ita vt in meridie vmbræ fiant mi-
nimæ, a meridie vero vſque ad ſolis occaſum iterum augentur: quod nulla ra-
tione fieri poſſet, niſi Sol continue laberetur ab ortu in occaſum. Idem dices
de Luna, cuius vmbræ ſemper decreſcunt, dum ab ortu ad Meridianum moue
tur, iterum vero augentur, dum à Meridiano ad occaſum vergit. Secundo ex
altitudin ibus ſtellarum, quæ ab ortu ipſarum ſemper maiores fiunt, donec ad
Meridianum circulum perueniat, vbi maximas obtinet altitudines. A Me-
ridiano vero circulo vſque ad occaſum earundem altitudinum decrementum
perpetuo ſuſcipiunt: Quod quidem manifeſtum inditium eſt, eas ſimpliciter
ab oriente diſcedere, & occidenti appropinquare.

54. QVARATIONE COLLECTVS SIT MOTVS
Cælorum ab occaſu in ortum.

E sti omnes cæli ſimpliciter ab ortu in occaſum feruntur, vt nuper oſten-
dimus, deprehenſum tamen eſt, eos rurſus ab occaſu in ortum cieri, non qui-
dem ſimpliciter, cum ſimpliciter ſolum ab ortu in occaſum moueantur, vt iam
oſtenſum eſt, ſed ſecundum quid, petendo videlicet ſigna orientalia, ad ſenſum
ſuperius expoſitum. Hoc autcm prius deprehenderunt in 7. Planetis, vt colli-
gitur à Ioanne de Regiomonte in Epito me Almageſti Ptolemæi lib. 1. concl.
6. hac ratione, Obſeruarunt Aſtronomi, Solem, & Lunam, & reliquos Plane-
tas, non habere ſemper eundem inter ſeſitum, & diſtantiam: ſed Lunam v. g.
vno die eſſe coniunctam cum Sole, alio vero ab eo receſſiſſe verſus partes orien-
tales: non ſolum autem hanc diuerſitatem in uno planeta reſpectu alterius
inuenerunt, verum etiam in omnibus planetis reſpectu ſtellatum fixarum: Con
ſpexerunt enim hunc, vel illum planetam, vno die eſſe cum tali ſtella fixa con
iunctum, aut in tali gradu alicaius ſigni exiſtere, alio vero die diſceſſiſſe ab illa
ſtella, ſeu gradu, verſus partes orientaliores, vt luce clarius nos etiam quoti-
die experimur. Nulla igitur ratione dubitari poteſt, ſeptem orbes planetarum
præter motum diurnum ab oriente in occidentem, moueri quo que paulatim,
& retrocedere quodammodo ab occidente in orientem, hoc eſt, ad partes cœ-
li orientales, vt expoſuimus.

N eqve vero diuerſa via repererunt octauum eitam cælum ab occiden-
te in orientem moueri. Quamuis enim antiqui fere omnes ante Ariſtotelem
crediderint, ſtellatum illud cælum vnico tantum illo motu cieri ab oriente
in occidentem, quoniam uidelicet cernebant omnes ſtellas fixas eaſdem inter
ſe ſeruare drſtantias, loca \'que ortuum, & occaſuũ earundem in eodem Hori zon
te non uariari, ſed ſemper in eiſdem locis eas oriri, & occidere, ob exiguum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer