Full text: Clavius, Christoph: Christophori[i] Clavii Bambergensis Ex Societate Iesv In Sphaeram Ioannis De Sacro Bosco Commentarivs

tum contrariorum, puta orientis, & occidentis. Mouentur enim ſimpliciter ad
vnum horum nempe ad occidentem, ſecundum quid vero ad alterum, vdeli-
cet ad orientem, hoc eſt, ad partes orientales, vt dictum eſt. Ex eiſdem quoque
exemplis liquido conſtat, cœlos non modo ſuper diuerſos polos, & diuerſam
viam poſſe moueri, vt re ipſa mouentur; Verum etiam eos potuiſſe ſuper eoſdẽ
prorſus polos, & per eandem viam reuerti ab occidente in orientem, per quam
ab oriente in occidentem voluuntur. Immo experientia didicerunt Aſtrono
mi vnum, & idem corpus cœleſte moueri ab oriente in occidentem, & ſuper eoſ
dem polos ab occidente in orientem. Orbis enim ſphæræ Lunaris deferens ca-
put, & caudam Dragonis mouetur proprio motu (præter motum diurnũ, qui
fit ſuper polos mundi) ab oriente in occidentem ſuper polos Zodiaci, & ſuper
eoſdem polos virtute cœli Mercurij ab occidente in orientem defertur, vt in
Theoricis planetarum declaratur. Cauſsa tamen, cur per aliam viam, videlicet,
per circulum Zodiacum, & non per eandem, nempe per Aequinoctialem circu
tum, hoc eſt, cur ſuper alios polos, nimirum Zodiaci, & non ſuper eoſdem, pu-
ta mundi polos, (quod tamen optime fieri potuiſſet) ab occidente in orientem.
ad ſenſum iam expoſitum, inferiores ſphæræ reuoluantur, eſt ſecundum philo
ſophos gubernatio mundi; vt videlicet per acceſſum Solis, planetarum\'que ſub
Zodiaco ad Boream, ſeu ſeptentrionem, & ad Auſtrum, ſiue meridiem, diuerſa
contingãt anni tempora ad uarias rerum generationes accomodata, vt inquit
Ariſtoteles lib. 2. de Gener. & corrupt:

52. DE PERIODIS MOTVVM CÆLESTIVM.
Periodio
naniũ mo
tuum cœ-
leſtium.

D ecimvm cœlum, quod & primum mobile nuncupatur, vniformi,
regulari\'q; motu, eoq; citatiſſimo, ſuper mundi polos, & per ciculum Aequino
ctialem, vt dictum eſt: ſuam explet circuitionem ab oriente in occidentem, ho
ris 24 æqualibus, quæ dicuntur horæ Aequinoctiales; hoc eſt, ſpatio vnius diei
naturalis: Vnde & eius motus Diurnus eſt appellatus. Huius autem motus im
petu omnes inferiores orbes, immo & tota ſphæra ignis, & magna pars aeris,
& ſecundum quorundam ſententiam bona pars Oceani ab ortu ad occaſum ra
piuntur. Ex quo fit, vt iſto motu diurno Sol, & reliqua omnia aſtra, cælique pun
cta ſingula, quotidie parallelos circulos ad axem mundi rectos deſeribant cir-
ca polos mundi, eo quidem maiores, quo magis a polis recedunt, minores ve-
ro, quo magis ad polos accedunt: Vnde Aequinoctialis circulus eſt omnium
parallelorum maximus, quoniam deſcribitur a punto maxime remoto ab vtro-
que polo, nempe per 90. gradus. Porro inferiores orbes omnes eadempror-
ſus. qua primum mobile, velocitate circunducerentur, niſi peculiaribus ſuis
motibus aliquantulum retrocederent. Nullam enim reſiſtentiam reperit pri-
mum mobile in cœlis inferior ibus.

N am nonvs orbis ſub primo mobili ſpacio 24. horarum, hoc eſt,
vnius diei naturalis, ab occaſu in ortum progreditur, iuxta tabulas Alphonſi-
nas, quatuor particulis ſexagenarijs ex ijs, quæ ab Aſtronomis. Tertia appellan-
tur, & 20. Quartis; ita vt ſingulis annis conficiat 26. ſecunda, 25. tertia, & 50.
quarta: Ducentis vero annis 1. grad. 28. min. 9. ſec. 47. ter. & 45. quar. Ex quo
efficitur, vt totum curſum per Zodiacum abſoluat quaſi in 49 000. annorum
ſpacio. Nam ſi præciſe loqui velimus, in tanto annorum ſpacio. Nonus orbis
paulo plus conficit, ſecundum dictas tabulas, quàm integrum circulum: confi-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer